Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
7S3 §. 65. Facultati Theologicae Buda Posonium decima iám septima Aprilis migrandum fuit. Clerus iunior, uiriusque Ordinis, partibus regni superioribus , uniformis doctrinae gratia, collectus , aedes in arce regia incolere iussus. PrOspero cum eventu: is enim , urbis eodem tempore florentioris cultu mores elegantiores ; sub lectissimorum in studiis ac disciplina Superiorum moderamine, maiorem Scientiarum gustum combibit. Anno in annum 2 — 3. millia, florenorum Yenetias et Augustam Vindelicorum pro libris optimis misit; expositis quotidie mercibus literariis , notitiam bibliographicam contraxit. Cleri huius symbolis collatis opera Caroli Witasse tomis XIII. Francisci Veronii Regula fulei fasciculis duobus , Benigni Bossueti ea , quae de fide catholica sunt, e questionibus controversis; Cultus sanctorum, in 8. typis sunt mandata. Scriptorum domesticorum editiones praenumerationibus factis in lucem promotae. Linguarum exterarum studium ferventissimum. Dramaturgiáé specimina exhibita; quin et ardui Literaturae calles in Poesi, Theologia, per complures tentati. Numerus inventutis sacrae anno 1786. Septuaginta novem supra quingentos, praeter Theologos seculares 45. pro diversis Dioecesibus candidatos, fecit. De quibus Vates — non vanus — cecinit: Sacra Dei cultu , Regis secura favore , Pisonii montis culmina celsa colens, Pannoniae Divum, quae olim tueatur, honorem, Sistitur ante oculos , Lector amice , Cohors. Ex hac accipiet Rex Cives, Patria natos , Virtus cultores, Ecclesiaeque Patres. — Sunt haec Christiadum lectissima membra catervae, Queis radiet virtus, Patria, Religio. Dicite Pannonides: Clerum hunc Deus ipse gubernat: Dicite : Io P a e a n Pignora nostra virent.“ Sed vide Carmen Agyehii nro. XIII. Reliquus Regni ac Provinciarum adnexarum Clerus , Agriae , et Zagrabiae fuerat contractus. Facultatibus Philosophicae, ac Iu ridicae Pestini aedes Curiae Regiae , öl e d i ca e domicilium suppressae Societatis Iesu destinata. Dum haec accomodata fuissent, Philosophica in Collegio Piaristarum, Iuridica apud Patres Servitas: Medica in Coenobio Paulinorum hospitabantur. Praelectionibus V. Novembris datum initium. Novi Athenaei, quod subin apparatum fuit, ■Epigraphe: BONIS. ARTIBUS. JOSEPHUS II. M.DCC.LXXXV. Senatus Academicus Regius, qui sapientia non minori, quam providentia, edu- (cationi litterariae annos decem et ultra consuluit, ob vicinitatem Excelsi Consilii R. L. II. sublatus, Commissioni eius gremiali directionis locum cessit. Ipsi iquoque Facultatum Directores suppresi. V. Decretum nro. XIV. §. 68. Nondum Budae litibus fora personabant, quum regia scientiarum Universitas Pestini, clypeo cum Tribunalibus Iudicariis mutato, has ab Augusto ponstitutiones, ad rationem educationis, remque literariam pertinentes accepit, lEphem. Vindob. 1784. p. 354.) I. ,,Sodalitia omnia B. Mariae nomine congregata , exhortationes academicae in templis, et exercitia , ut dici solent, spiritualia , quae postrema hebdomada verni ieiunii institui solebant, abrogantur, 'ii- Litterarum studiosis posthac ad theatra et loca publica, in quibus honesti Iuli vel saltus habentur, adire licebit. III. Iisdem suadendus quidem erit frequens I ^aeramentorum, quibus animi labes expient, usus; non tamen ad eum cogen-