Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

784 di sunt. IV. Qui altiores scholas obeunt, quum nullum peculiarem oratorem sa­crum habituri sint, sacris, ad quae ecclesiae praecepto adstringuntur, diebus dominicis et festis in quocunque templo intererunt, utque his intersint, paren­tibus curae erit; inferiorum tamen scholarum alumni, comitantibus Professori­bus, simul divino sacrificio aderunt; quo finito, in maius quoddam conclave ad audiendum Evangelium , quod iis lingua germanica ab aliquo Presbytero prae­legetur, et breviter explanabitur, convenient. V. Post triennium scientiae o- mnes, demta Theologia, in scholis germanico idiomate tradentur. VI. In delectu puerorum ad scholas admittendorum , ratio haec tenenda : ut, qui sunt condi­tionis rusticae, ad eas non admittantur, nisi ingenio excellant, atque primae in litteris proficientium (quos Eminentes dicimus) classi adnuinerentur; oppifi- cum pariter filii a scholis prohibeantur, nisi saltem secundae classi (haec nunc prima est) accenseantur; praeterea omnes ad scholam admittendi, linguam ger­man i c a m calleant, oportet. VII Nemo, nisi linguae germanicae gnarus in numerum Doctorum cooptabitur, ue in Schola quidem Theologica , tametsi disciplinae theologicae deinceps etiam latino sermone tradentur.“ Reli­qua altissima iussa fuerant: De Professoribus Universitatis scientiarum consti­tutis : Carolo Koppio e Scholis Piis Katonaio cum flor. 300. pensione pro Histo­ria Universali suffecto (Vici. nro. XIV) Pap Iosepho de Fogaras, filio Ministri Szászvárosiensis, pro Logica et Metaphysica; Fr. A. Clemente Werthes, Wiir- tenbergo, cum 1200. florenorum , pro Aesthetica, Daniele Cornides pro Diplo- matiea, Stephano Schönwisner pro re numaria , loanne Aloysio Hoffman pro lingua germanica cum 600. flor, pensione resolutis; de sociis, seu adiutoribus, e quibus pro Medica ac Philosophica Doctores formentur , constituendis ; de li­bris , a Doctoribus nonnullis, qui nominati sunt; in usum discipulorum edendis; de noco Nosocomio struendo, ac proventibus instruendo ; de hortis botanico et oeconomico Pestini designandis excolendisque. Vid. nro. XIV. §. 67. Id quoque Iosephus Aug. universe constituit (Ephem. Vindob. p. 251.) „Ut proximo mense Nevembri, nempe initio anni scholastici, gratuita institutio in cunctis Gymnasiis, Lyceis et scientiarum Universitatibus desineret, et a quovis litterarum studioso, mediocris pro institutione sumina persolveretur; quae tota pecunia ab Imperatore augendis egregiorum ingeniorum, quibus ne­cessariae facultates desunt, stipendiis destinta fuit. Haec institutionis pecunia hac ratione fuit definita: Pro latinis scholis, aut Gymnasiis, sive haec sola in aliquo loco, sive Lyceis vel Scientiarum Universitatibus adnexa sint, singulis annis 12 floreni; pro philosophicis et chirurgicis sudiis in scientiarum Universitati­bus et Lyceis 18 floreni, pro reliquis scientiis sublimioribus in scientiarum Uni­versitatibus 50. floreni. Ut haec solutio facilior reddatur , annua summa in 10 menses scholasticos ita distribuebatur, ut in latinis scholis singulis mens bus 1 fl. 12 xr., pro philosophicis ac chirurgicis studiis 1 fl. 48. xr., pro scientiis subli­mioribus in Lyceis, totidem in Scienentiaruin Universitatibus quinque fl. in an­tecessum ei, qui ad colligendas institutionis pecunias destinatus fuerit, penden­di sint.“ Reliqua Vide nro. eodem. §. 68. Intentiones Augusti — meomet novi experimento — successu ca- ruerant. In Facultate Philosophica in triennium diducta , praelectiones idiomate germanico debuissent inchoari, authoresque praescripti: Logica, Metaphysica, Moralis Eberhardiana, Physica Delafondiana, Mathesis Kaestneriana, Historia Universalis Remeriana, etc. Ast auditorum non decima parte idioma germanicum callente, Doctores clarissimi Ioannes Horváth, Andreas Dugonics etc. ut lingua latina sua opera et porro tradere possint, petierant, et obtinuerunt. Vide Nro. XV. Ioannes Bapt. Horváth Physicam suam Venetiis editam, ordine duntaxat

Next

/
Thumbnails
Contents