Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

767 litulo perpetuae fundationis, eidem Universitati, ea nihilominus conditione con­tulit Maiestas sua ; ut, prout fundationales eatenus Literas , via Cancellariao R. H. aulicae iain etiam effective expeditas; inferius denominato Superiori Univer­sitatis Directori tradi fecit, deducta ex annuis Abbatiae reditibus, 20 pro 100 quotta, in una quippe rata eiusdem medietate, titulo subsidii ecclesiastici pro Fortificatorio singulo anno Camerae Regiae Hungaricae administranda, id, quod ex iis proventibus resultabit, in ulterius rei literariae, ac scientiarum incremen­tum converti debeat. §. 36 Ceterum siquidem pro eo, ut studium generale, seu Universitas completa dici possit, ab exemplo aliarum etiam in haereditariis Provinciis Cae- sareo-Regiis praeexistentium Universitatum, 4 requirerentur Facultates, utpote : Theologica, Iuridica, Medica, et Philosophica; interim, quod Medica Facul­tas memoratae Universitati hactenus defuerit; alia quoque ad maiorem eius per­fectionem deservitura adminicula desiderari observata fuissent; eapropter Theo­logica quidem Facultas in eo, quo hactenus praeexistebat, statu, pro futuro quoque plene relicta, non tantum studium medicum, adeoque nominis huius Facultas, eorsum novitus introducendum; verum etiam Iuridicae et Philoso­phicae Facultatibus, in quantum studiis et exercitiis, ad ampliorem servitii sui dtissimi promotionem, et communem quoque reipublicae utilitatem magis pro- iagandam opitulantibus, destitutae esse viderentur, subveniendum, ac in re­liquo totum Universitatis huius instrinsecum statum ita pro futuro regu’andum [luxit Maiestas Sua SSa, ut nimirum. Theologica Facultas ex duobus Professoribus Theologicae dogmati­cae , seu speculativae; duobus Professoribus Theologiae moralis, uno Profes­sore sacrae Scripturae, uno Professore Controversiarum fidei, uno Professore Eloquentiae et Historiae sacrae. Iuridica: ex uno Professore iuris Canonici Seculari; uno Professore luris naturae et publici, seu gentium; uno Professore Institutionum, seu Pan­dectarum , duobus item Professoribus luris hungarici, quorum alterutri etiam iis criminale tradere incumbet. Medica porro, ex uno Professore institutionum medicarum; uno Pro- essore Praxeos4 uno Professore Anatómiáé, uno Professore Chirurgiae, ac ano Professore Botaniae et Chymiae. Phil o so p h ic a demum : uno Professore Logices et Metaphysices, uno Professore Physices experimentális, uno Professore Matheseos, uno Profes­sore Ethices, uno Professore linguae hebraicae , uno Professore linguae grae- cae, uno Professore Eloquentiae et Historiae profanae, uno Professore studii politico-cameralis (cuius lectionibus ad exigentiam benigni sub 27-ma Octo­bris A. 1760, abhinc intimati Mandati Regii, omnes Theologiae candidati, etiam Clerici, interessé debeant.) Praeterea uno Magistro linguae germanicae. uno linguae gallicae, uno porro saltus, ac denique uno artis diglanliatoriae Magistris consistat. §. 37. Resolvit praeterea SS. Maiestas Sua, ut theologicum et philosophi­cum studium, quod hactenus per supra memoratum Collegium Tirnaviense S. J. eiusdemque commembra, virtute fundationis Pázmánianae, ex censu videlicet hunc in finem fundatorum 100,000 11. provisum fuit, in posterum etiam usque ulteriorem benignam ordinationem Regiam, per idem Collegium et commem­bra provideri possit; ea nihilomiuus cum conditione, ut quemadmodum per id alia quoque cuiuscunque ordinis et status idonea subiecta ab eo, quin ad con­sequendum eiusmodi Professorum munus adspirare veleant, nulla ratione ex­clusa haberi velit altefata Majestas sua, ita dicti Patres S. J. ab omnibus inuti-

Next

/
Thumbnails
Contents