Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

768 líbus abstractionibus ac subtilitatibus praescindere, ac normae, in Universitate Viennensi introductae, plene semet conformare, sed et subiecta illa, quae pro obeundis Professorum eiusmodi muneribus idonea et digna esse censuerint, Maiestati Suae, medio inferius declarati Superioris Universitatis Directoris, prae­vie semper proponere, et a benigna ratificatione regia praestolari teneantur; prout vice versa, nullum ex eiusmodi per Suam Maiestalem benigne constitutis Professoribus, citra praevium ad Suam Maiestatem eatenus medio eiusdem Su­perioris Universitatis Directoris formandum Recursum, seu transponere, seu vero amovere valeant; benigne ceteroquin annuendo, ut iisdem Patribus S. J. Eloquentiae ac Historiae profanae quoque studium in praerepetita Universitate Tirnaviensi pro futuro tradendum, una cum salario, suum in finem e praenotato generali Universitatis fundo in 1200. fi. per Suam Maiestatem clementer emen­sum deferri possit. (Sors haec Stephanum Katona mansit (eliciter.) §. 38. „Quoniam verp altefata Maiestas Sua benigne expendisset, quod pro obeundis Professorum muneribus habilia et peculiaribus tum animi dotibus praedita, cum et e solidis scientiarum doctrinis imbuta subiecta requirantur; haec autem adeo rara esse comperiantur, ut reipsa quaeri debeant, et persaepe nonnisi summa cum difficultate procurari queant; consequenter interessé videa­tur : ut subiectis eiusmodi, si cumprimis apta et idonea sint, de honesta et com­petente subsistentia provideatur, ne secus ipsos, propter huius defectum, de procurando sibi meliori vivendi modo sollicitos, neglecti officii sui rationibus, ad alia extravagantia prolabi oporteat,- hinc ad antetevertenda haec et similia, ut subiecta eiusmodi pro Professoribus admovenda, in explendis muneribus suis eo magis contineri, et ad procurandam studiorum sibi concreditorum ampliorem perfectionem exstimulari possint; pro iisdem Professoribus, et notanter Iuri- dicae et Medicae Facultatis,prout et dictae Eloquentiae ac Historiae profanae, nec non studii politico-cameralis , vellit cum initio huius anni scholastici in to­ties repetita Universitate Tirnaviensi iam introducto Professore, linguae ger- manicae, gallicae . saltus et digladiatoriae artis Magistris, qualianarn Salaria , et respective subsidiaria auxilia Altefata 3Iaiestas sua benigne determinavit, ex hisce advoluta Tabella uberius innotescet. §. 39. Tabella, cuius hic mentio fit, definit stipendium Professorum 5. Iuridicae, totidem Medicae Facultatis in fl. 1 200 M. C. Septem Theologorum, sex Philosophicae Facultatis Professoribus ad'fundationem Pazmanianam assi­gnatis ; ad eandem Facultatem Philosophicam pertinenti Professori eloquentiae ac Historiae profanae fl. 1200 studii Politico-Cameralis fl. 800 ex universitatis fundo designatis; Magistri linguarum fl. 400 saltus et artis digladiatoriae fl. 200 in subsidium addictos habebant, praeter stipendium in convictu regio dari solitum. §. 40. „Ne interim honori et dignati Universitatis huius Tirnaviensis quid- piam deesse valeat, eandem in supremam Maiestati C. R. ac Successorum Hun­gáriáé Regum protectionem, curam et potestatem assumens, medio Consilii huius L. R. administrandam benigne decrevit SS. Sua Maiestas. Pro eo nihilominus, ut intrinseca Universitatis huius administratio debite provideri posset, Supero- rem Universitatis Directorem, qui totum rei litterariae ac studiorum negotium, prout et administrationem fundi, pro Universitate hac benigne destinati, con­creditam sibi habeat, relationes suas pro re nata directe ad Maiestatem Suain lacturus, constituendum duxit; et quoniam ab auctoritate, probata scientia et dexteritate Directoris progressus et felicitas Universitatis plurimum commodi mutuare sibi videretur; a cuius videlicet discreto iudicio, et provida circumspe­ctione res ipsa litteraria, docentium item et studentium industria . ac etiam de­signati fundi administratio, maiori cum parte fructum capere deberet; ideo pro

Next

/
Thumbnails
Contents