Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Mantissa
766 gere , circa educationem indiligentes esse. Quae nobilissima pars priscae disciplinae revocata est aliquatenus quasi postliminio in Jesuitarum collegiis quorum cum intueor industriam, solertiamque tam in doctrina excolenda, quam in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo : Talis cum his, utinam nostra esses14 De Aug. Scient. L. I. III. II. UNIVERSITAS M. THERESIANA REGIA. Ab anno 1774 — 1784. §. 34. Augusta Maria Theresia, Imperatrix ac Hungáriáé Rex, pro indesinenti, quo in subiectam sibi et imperio suo gentem, cumprimis Ilungaram , maternae sollicitudinis ferebatur studio; iam inde a tempore suscepti Gubernii sui nihil antiquius in votis unquam habuit, quam ut subditorum saluti, et commissi sibi Regni huius Hungáriáé prosperitati benigne consuleret. Cum autem omnis Regnorum felicitas, et inde in privatos dimanantium commodorum successus a recte institutae Reip. administratione principaliter pendeat; haec vero, nisi efficacibus ingenuarum artium et scientiarum necessariarum fulciatur ad- inininculis, aegre admodum consistat: ideo de ampliando iu regno Hungáriáé rei Litterariae incremento non postreme sollicita fuit. Posteaquam nempe animo reputasset, quod Universitas ex munificentia gloriosae reminiscentiae Praedecessorum suorum, divorum quondum Regum, per Petrum de Pazman Cardinalem in libera regiaque civitate sua Tirnaviensi erecta, eis, quae ad rite gubernandam rempublicain ac civium salutem plurimum conferunt, caruisset; ut hac quoque in parte SS. Sua Maieslas uberiora gratiae Caesareo-Regiae, pietatisque maternae erga percharam illi gentem Hungaram ederet documenta : eandem ampliandam sumsit; Iuridicam quidem Facultatem novis accessionibus cumulavit, Medicam vero adiecit. A. 1769 exeunte. §. 35. Qnem in finem, cum plures informatores, peculiaribus animi dotibus et qualitatibus ornati, universarum in scientiarum doctrinis imbuti, necessarii utique forent; pro horum autem competente subsistentia, nec non aliis eo concurrentibus adminiculis notabiliores desiderarentur sumtus; idcirco, ut Universitas haec firmitatem suam eo certius obtineret, visum fuit Suae Aposto- licae Majestati benigne resolvere, ut, centies mille florenis, quos Archiepi- scopus olim Strigoniensis, Petrus Pázmán pro Universitate hac, introducendo- que ibi studio theologico, ac philosophico fundavit, penes administrationem Collegii Tirnaviensis S. J. ultro quoque, usque ulteriorem benignam ordinationem regiam, et cum denotata obligatione , relictis; praeter aliornm 37,000 fi. per Archiepiscopos aeque Strigonienses Losi et Lippai, pro studio Iuridico in eadem Universitate tradendo, fundatorum annuos census, insuper idem Collegium Tirnaviense S. J. ex fundis sibi titulo studiorum et Universitatis collatis, aut aliis etiam, prout ipse quoque P. Provincialis S. J. humillimam suam eate- nus declarationem coram Sua Maiestate exhibuerat, Collegiis ac Residentiis, sub Corona Hungáriáé existentibus, in subsidium vocatis, annue decem millia flore- norum ratis quartalibus a 1-ma mensis Novembris 1769 inchoatis, ad rationem praefatam Universitatis deponere teneatur. Et quia haec decem milllia florenorum cum praeattacti 37,000 fl. Capitalis interusurio, in repetitae Universitatis necessitates impendendo, suffectura non esse, praevidisset altefata Maiestas Sua; ideo sensu etiam et dictamine articuli 12. 1548 Abbatiam quoque S. Helenae de Földvár, per mortem, et ex hac vita decessum Iosephi, quondam Landgravii, Hassiae Principis a Darmstadt, legitime vacantem, pro dote ac