Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

762 celera incumbit, ut rite, atque ex ordine disciplinae omnes a Magistris tradan­tur, et Scholasticae exercitationes instituantur, intendere. Iudici auctoritas, iurisque dicendi potestas ab Rege confertur. Legi solet e Proceribus, Nobilibus— ve lautioribus. luris cumprimis peritus sit oportet; ab eo enim cum Consiliariis, peraeque doctis, graviores lites componuntur, deque vita ac morte pronuncia- tur; quippe Academicis alius, quam Academicus, dum literis dant operam, non est Magistratus, neque per quemquam, nisi per hunc Iudicem, dicentibus cau­sam declaratur ius, et supplicia decernuntur. Collegia Magistrorum, singulares disciplinas explicantium, appellamus Facultates, quas inter princeps est Theologorum , ab hac altera luris Consultorum, succedit Philo­sophorum, et artes profitentium. Singulis suus praeest Decanus; in pri­ma illa censentur, qui methodica ratione divina pertractant mysteria, dicti vulgo Professores Theologiae speculativae, iique duo, totidem, quid in vita humana fas nefasque sit, explicantes, quibus nomen est a disciplina , quam tractant, Theologiae moralis, aut practicae Professorum. Adde interpretem sacra­rum literarum, et alium, qui controversas de Religione quaestiones excutit. Atque hi sex Facultatem istam constituunt, ac Decano eo plerumque gaudent, qui citius Theologiam speculativam profiteri binos illos inter exorsus est. Altera luris peritorum destinatos explicando luri Pontificio, ac Imperatorio communi singulos, Patriae geminos, theoriae alterum, alterum Praxi comprehendit, is qui ius Pontificium explicat, alternis annis huius Facultatis Decanum agit. Lo­gicam, Physicam, Mathesim, et Ethicam singuli ex mente Aristotelis interpre­tantur, atque adeo quini Philosophiae Doctores tertiam efficiunt, quibus Deca­nus plerumque e Facultate Theologorum datur. Cum Moecenas alendis Medicae Magistris hodieque desideretur, unicus, qui Canonicorum, et Societatis Iesu Collegio, ad curandos aegros operam locat, inter Philosophos connumeratur. Sacram linguam unus, unus item Eloquentiae, unus Poeticae praeceptiones ex­planat. In ternos trium Grammatices classium expositio dividitur. Literarum elementa duo interdum docent, interdum unus. Ab infima Grammatices classe ad Rhetoricam usque Graecae praeterea Literae adiunguntur. Atque ex his Ar­tium coalescit Facultas, cui praeest Decanus linguarum, §. 21. Porro Decanis Theologiae, Jurisprudentiae ac Philosophiae fas et ius est, auditores earum benemeritos, post multiplicia experimenta laureis in­cingere titulisque Magistrorum ornare authoritate Pontificia, Caesarea Regiaque; licentiam tamen ante Magisterium impertili Cancellario convenit. Quod si civi­lis, Patriique luris interpretes, Iudicem, eius Consiliarios, Advocatum, ac Me­dicum demas, omnes, qui Facultates has implent, sunt de Societate Iesu omnes, praeter Magistros Artium, Sacerdotio insignes. Quamquam nihil prohibeat, ad docendas quoque Artes Sacerdotes adhiberi, quin non raro unus et alter adhiben­tur. Iam vero prolixum foret, cum privatas, tum publicas Academicorum exer­citationes, earumque apparatus persequi, paucis quaedam delibasse suffecerit: praeter quotidianas lectiones, earumque repetitiones, in Philosophia iuxta ao Theologia, quinquies per annum disputationes, quas menstruas vocant, mane et a meridie habentur. Is, qui Logicos imbuit, post institutiones Dialecticas, proe- mium Logicae, thesibus impressis, discutiendum proponit. In principio Physi­cae, qui primam Philosophiae lauream ambiunt, postquam a quatuor viris eo­rum scientia in examen perducta, albis calculis probata est, iq Baccalaureos evadunt. Confecto triennio, Candidati pro suprema Magisterii laurea rursus ad examen horae unius singuli evocantur, in quo probati complures eorum posi- íones universae Philosophiae palam in aula academica propugnant, ac demum agisterium eius indipiscuntur. In Theologia, qui tertio anno navant operam, *

Next

/
Thumbnails
Contents