Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Mantissa

763 unam partem summae D. Thomae, si in privato tentamine Facultati satisfecerint, impressis assertionibus defendunt, atque Baccalaurei alternis annis renuncian- lur. Universam vero Theologiam sub finem anni quarti, qui ad idonei reperiun- Lur, quod nullo non anno in compluribus accidit, horis matutinis aepue ac po- meridianis, palam in Aula pariter Academica, propugnant. Melioribus ex his decernitur duarum horarum examen, e quatuor quaestionibus Summae S. Tho­mae, in quas fortuito, inspectante Theologica facultate, incurrerint, atque ut ad id se se comparent, unicus dies permittitur. Si tum suam quoque doctrinam approbaverint, pro suprema Theologiae laurea adprobati Candidati renuncian- tur, indepturi eandem, et Theologiae Magistri creandi statim, ac dies seu in nostra, seu in alia Catholica Universitate istiusmodi solennitati constituetur. Quippe cum praeclarissimi duntaxat, adeoque pauci creantur Doctores Theolo­giae, creandis ternpus nullum uspiam est fixum. Ut nihil dicam de lurisperito- rum nostrorum laudatissimis conatibus, quibus non satis est frequentia Audito­rum suorum cogere collegia, nisi et in publico, excussis prelo lucubrationibus suis, palamque propugnatis specimen excellentis Iurisprudentiae identidem edant. Ad extremum neque mansuetioribus Scholis suae desunt crebrae exerci­tationes solennes. Rhetores iuxta ac Poetae apparatius quinquies declamant, totidemque vicibus promulgantur victorum in arena nomina, eo ordine, quo quisque alteaum soluta, ligataque oratione, ac respondendi promtitudine, ad in- terregata Praeceptorum excelluit. Caeterae inferiores classes ad minus per an­num semel drama exhibent, in quo ad actionem, perorandumque institutionem suam nobili, frequentique auditorio palam faciunt. Haec referre visum est.“ pag. 135. seqq. §.22. Lege methodoque hac, quantum per motus Wesselényianos, Tö- kölianos, ac Francisci Rákóczii secundi, luem item epidemicam, Musas identi­dem propulsantes, licuit anni usque 1611. transacti in eadem Academia Tirna- viensi sunt: Augusto Principe Magnates , laureas scientiarum meritos, aureo torque, aliosque aliis donis ornante; Archiepiscopo, Episcopis, Proceribus contentiones litterarias applausu suo foventibus. Georgii Szelepcsényi, Archi- episcopi Strigoniensis munificentia, et in Patriam charitate, surrexit. A. 1687. Clero iuxta, ac nobili adolescenti insigne Seminarium, Magnae Dei Parenti di­catum, in quo florem suum Hungária saepe deposuit, ac subinde fructus uber­rimos accepit. Silebant plures annos luris utriusque Doctores inopia stipendii, quod a morte Pro-Regis Vesselényii, fortunis ejus omnibus Fisco addictis, pe­nitus intercidit, utque in suum reponeretur locum, nemo magnopere curavit. Subinde Regis benevolentia, societatisque Tirnaviensis industria factum, ut ca­thedras vacuas Juris consulti iterum complerent. Munificentia Celsissimi Princi­pis Pauli Eslerházi, florenorum mille impendio, magnificum posuit theatrum Anno 1692. ornatum comicum multo aere Venetiis comparatum Anno 1696. addidit; praemiis in arena litteraria victoribus constitutis. Vid. Nr. IX. Sub finem Seculi XVII. Facultas Juridica D. Tutelarum suum, S. Ivonem, solenni ritu colere coepit. Anno 1703. in eadem Academia supra mille ducentos censi sunt alumni, inter quos, quod aliis etiam annis fere commune, Comites sex, L. Barones duodecim, Nobiles quos perillustres dicimus, trecentis plures ; e quibus laurea digni admodum octoginta inventi sunt. Anno 1708. VII. Maii, perduellis Rákoczius Sociis, voluntate confoederalorum, duobus de triginta, qui res Universitatis, ac Collegii curarent, pepercit. §. 23. Res Universitatis adversitate temporom deieclae, pace post tristem Josrphi primi R. H. occasum, Anno 1711. pacta, opera C. Joannis Palili Mare- scalli confecta, erectae, et A. 1712., qui Carolo VI. in Regem Hungáriáé coro­nato solennis fuit, amplius excitatae; Theologia, qui universam disputarunt,

Next

/
Thumbnails
Contents