Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
70 túr, ut aliquot medica Individua, quibus habita necessitatis nefors in aliis quoque Jurisdictionibus semet exercere queuntis ratione, hic loci carere potest, qualitatibus utique requisitis pollentia, ad superius memoratum Comrnissarium Regium, quo fieri poterit celerius disponat. Dalum Budae ut s. 3633. Commissiones Sanitariae pro Civitatibus» Buda ot P 0 s t i II O. Conci. Cons. 19582. * die 13 Julii 1831. Commisario Regio L. B. Mednyánszky et utrique Civitati. Erga Relationem / de qualiter inchoata in duabus hisce Civitatibus dire- ctiva Commissione Sanitaria sub hesterno praestitam praet. Dom. Vestrae penes actorum remissionem rescribitur: efficaces provido prorsus Consilio factas Dispositiones pro grato notitiae statu deservire, unaque copiam Intimati ad utrumque Civicum Magistratum dimissi pro directione communicari eo subjuncto; quod Consilium hoc Locumten. Regium attentionem praet. Dom. Vestrae in ordine ad qualiter instituendam Literarum perfumationem, ac Postalem quoque cursum pro casu, si Cholerae morbi indicia in Civitatibus his observentur, qua ratione coordinandum praesentibus provocet. (Ulrique Cicit a tij Relate ad dispositiones pro gravi modernorum valetudinarii status adjunctorum necessitate in gremio suo debite alacriter factas Civico huic Magistratui: intimatur: Medicinae Doctorum non minus, ac Chirurgiae Magistralorum, quorum in cooperando ad omnes Sanitatis Dispositiones singularem omnino prom- ptitudinem, alacritatem, et nobilissimam ad extremos plane casus declaratam devotionem Consilium isthoc Loc. Regium e fungentis Commissarii Regii Relatione complacenter comperit, laudabiles conatus ad publici notitiam perferendos esse. (Pestiensi addatur J Cum eo, quod unicus Alexander Koppy ductu suae propria subscriptione munitae Declarationis non solum laudabilem reliquorum Medicorum ad publicas Institutionis unice in Commune Bonum tendentes scientia, et laboribus suis sustentandi zelum non manifestasse, sed Jm isdictionis Publicae provocationem, ac Dispositonem indecentibus plane Expressionibus vellicare, non dubitaverit. Eapropter Civico huic Magistratui committitur; ut eundem Medicum Koppy ad (aciem Magistratus evocandum in plena Civici Magistratus Sessione nomine etiam Consilii hujus Locumtenent. Regii severe reprehendat. Eo ne idem Medicus Koppy in futurum publicas Dispositiones vellitare praesummat, aut si id facere praesummeret, pro demerito in ipsum animadvertatur, non tantum ad activitatem, sed strictam Jurisdictionis Publicae Obligationem pertinente. Datum Budae ut s. / Serenissime Caesareo-Regie Archidux Palatine, Excelsum Consilium Loumtenentiale Regium, Domine, Domini benignisime gratiosissimi! Gravi et utinam non oneri ferendo imparibus humeris benigno-gratiose per Serenitatem Vestram Caesareo-Reeiam. et Excelsum Consilium Locumte- nenliale Regium imposita provincia defungi occipiens, primum et ante omnia exactam eorum, quae in objecto exmissionem meam causante hucduin tam per