Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
71 Ind. Comitatum Pestiensem, quam Liberam Regiamque Civitatem Pestiensem et Budensem ultra ea, quae per benignos grat. Serenitatis Vestrae Caesareo-Regiae et Excelsi Consilii Locumt. Regii Circulares Ordines regnotenus publicatos, disponebantur, sub obtutu localium suarum circumstantiarum ordinata fuerunt, cognitionem mihi procurem. Praesidium igitur in Reputationibus permanentibus per supranominatas tres Jurisdictiones constitutis alternatim capessendo, Extractus protocollares mihi exhiberi curavi, et illis attente pervolutis comperi, complura quidem optima intentione tam quoad rem Sanitatis stricte talem, quam Politiam Medicam et Forensem ordinata haberi, alia tamen et quam plurima desiderari , arctitudini temporis quo tanta objecta in suas Cathegorias partienda et ab invicem, ita separanda erant, ut in uno tamen supremo principio concen- trentur, adscribendum esse, non multas adhuc illarum dispositionum in effectum abivisse, et eas quae effectuatae fuerunt, haud penitus scopo suo respondisse. Procurata mihi taliter notitia coordinationis et modalitatis, qua negotium isthoc per respectivas tres deputationes manipulabatur, cuncta etiam diversarum localrtalum adjuncta ad quae tam praeexistentes, quam futurae dispositiones adplicandae venient, mihi cognoscendae erant, et ideo eesdem omnes peragrare et propriis oculis lustrare oportebat. His tamquam necessariis praecognoscendis, adminus per summos apices delibatis operationem meam aggressus sum. Primum quidem erat, quod intuitu qualiter superinspiciendae et dirigendae manipulationis strictae medico-chirur- gicae omnem evenibilem in casum in evidenti tenendae, solicitudo me invaserit, siquidem licet utraque Libera Regiaque Civitas semet in Districtus subdivi- serit, quorum inspectionem Individuis partim e Senatoribus, partim electae Communitatis viris nominatis assignavit, Pestini Districtus hos Medicis destitutos compererim Individuis. Sed etsi naevo huic ita prorsus velut Budae obviatum etiam fuisset, deerat tamen, quae in similibus summe necessaria est, centralis ex uno foco semet diffundens, cunctosque radios in se assurnmens Directio, quae sola continuam, sub infinitis respectibus summe necessariam evidentiam possibilem reddit. Ut hoc obtinere queam, Directionem universae curae medicae in Libera Regiaque Civitate Pestiensi viro clarissimo Medicinae Doctori Ignatio S t a h 1 y , Budae autem Medicinae pariter Doctori Joanni Paulo K o e f- finger concredendam esse censebam, et quidem cum eo, ut universi Di- stricluales Medici, prout cuncta Nosocomia, civilia tam ordinaria, qua extraordinarie erigenda, Relationes suas eisdem praestandas habent, fine eo: ut iis singulo die status Sanitatis in utraque Urbe constare, et desuper exacta genuina- que mihi Relatio praestari queat. Obtinebitur id autem ea modalitate, quod Chirurgus et Centurnvir singulam domum quotidie adeundo de statuque sanitatis ibidem suscitando, Relationem suam impressis, et jam praesto existentibus Tabellis insertam, Medico, hic vero in similem Tabellarem formam redactam, Centrali Directori singula die vesperi exhibiturus sit, qui summarium Calculum cum numero accrescentium vel decrescentium , decedentium(\\ie infirmorum conficiet, insequenteque mane ad me perferet, Serenitati Vestrae Caesareo- Regiae et Excelso Consilio Locumt. Regio humillime praesentandas. Spero autem coordinationem hanc intra tres vel quatuor dies practice initium sumpturam esse. Non minoris considerationis objectum medicam aliam sibi venditavit curarum mearum partem: erectio scilicet et instructio Institutorum coniumacialium, ad altissime praescriptas regulas constituendorum , siquidem Budae nulla prorsus praeexistere, Pestini vero in summa celeritate erectum, quam plurimis naevis laborare compererim. Licet vero Instituti similis, ob infinitas suas rami-