Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
59 c) Ad similem affectionem, quae frequenter Cholerae symptomatibus omnibus sublatis hic remanere observatur, sufferendam, insignem effectum largitur Bicarhonas Kali ad Drachmam unam in unciis 3—4 vehiculi solutus. eO Diarrhoea remanens in Radice Colombo, prae ceteris magnae efficaciae pharmacon adinvenit. Hac methodo copiosos aegros in statu non raro conclamato constitutos orci faucibus eripi, una mecum Collega V e r z á r et Med. Dr. Riedl quotidie experiuntur, atque Medici complures huius civitatis, qui, ut comprobationem huius procedendi rationis conspicerent, Xenodochium accedunt, confirmatam vident. Inter decem aegros taliter vix duo occumbunt. Historiae plures morbi gravissimi, proxime Magnificentiae Vestrae humillime submittendae adte- stabuntur. Haec methodus id quoque emolumenti involvit, quod therapiam popularem simul constituat, cum facile adplicanda exiguis veniat suintibus*). Juvabit tamen ad calcem : etiam effectum aliarum variarum hic tentalarum curandi methodorum adnectere; ut adpareat, quid experientia comprobet, quid, ut in efficax, agnoscat. Professores huius Civitatis in Xenodochio ad S. Magdalenam in 14 aegris tentamina instituerunt; tractarunt aegros apparatu stimulanti in omni sui extensione , Camphorain , Moschum , Castoreum , Sal cornu cervi, Valerianam , Serpentariam, Arnicain immanibus propinarunt dosibus ,• his adiunxerunt opii doses magnas in- et externe. Ex his aegris una convaluit, alter in febrim gravissimam nervosam incidit, nedum extra periculum constitutus , reliqui mortui. Cum taliter effectus curae nequaquam optatus esset, clinicum hocce temporaneum solutum. Prof. Berres in xenodochio Iraelitarum primo tempore unice methodum stimulantem in usum traxit, non tamen cum desiderato effectu. Externe ferrum candens epigastrio adplicuit, nunc ab hoc recessit, et acidum sulfuricum con- centratissimum purum eidem adplicat regioni. Pluribus aegris ultimo tempore aquam glacialem, et succos fructuum gelatos (Gefrornes) cum insigni propinavit emolumento. Idem D. Prof. vapores aceti ope propriae machinae superficiei corporis aegri tegmine obtecti, admittit. Medicus Stabalis Tsoepernin Xenodochio militari balnea Kalina ad mentem Tilesii externe, interne stimulantia in usum vocat; in omnibus tamen, quos monstraverat, aegris, sopitis Cholerae symptomatibus, gravis encephali affectio se insinuaverat, quae numerosarum hirudinum et fomentorum glacialium adplicationem exposcerat. Id non praetervidendum , quod aegri illico, quamprimum aliqua morbi se manifestant symptomata , huc deferantur, quare morbi evolutionem talem, quae fere in omnibus aegris in Xenodochium civile adlatis, adest, fere nullam in hoc conspexi Lazaretho. — Non obstante tamen eo mortalitas hic insignis. — In universum methodus stimulans, ut noxia se monstrat. Med. Dr. Ma z ok , qui Cholerae decursum typicum adseribit, sulfatem chinini cum opio propinat, et, ut asserit, bono cum effectu. Med. Dr. Prchal, qui in circulo Czortkowiensi pluribus mensis Choleram observavit, se in uno casu solutionem Chloratis calcis interne bono cum effectu exhibuisse dicit. *) Nota. Jurisdictionibus tantummodo Punctum istud fi-tum „Omne in Therapia adornanda“ — usque „veniat sumtibus“ — communicata fuerat. — Author. —