Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
60 Opium et Calomelam in magnis iis dosibus, prout a Russiae Medicis adhibebantur , in usum non traxi, cum iis , quae circa morbum observare licuit, perpensis, bonum effectum nullatenus exin mihi appoliiceri valerem. — In uno casu, ubi Cholerae symptomatibus gravissimis sublatis, dolor in hypochondrio dextro remansit, lingua muco flavicante tecta erat, Calomelae grana duo omni hora sumenda ordinavi, absumsit aeger grana sedecim; secuta ad hoc alvus copiosa pultacea, — lingua mundata, — et aeger die subsequa ut reconvale- scens declarari potuit. Derivantia remedia, non omnem excludunt attentionem, praecipue transitum morbi in aliam formam praecavere videntur. Ubi tamen cutis inertia adhuc magna, mitiora nihil praestant, — sinapismos acido sulfurico concentrato illitos ego in usum traho. Magisterium Wismuthi et Tartarum emeticum adhuc adducere liceat. Magisterium Wismuthi ad grana tria in pulvere omni 3-a hora propinandum juxta mentem Medici Warschoviensis Le o in usum traxi. Nequaquam tamen id ubique praestat, quod L e o praetendit. In duobus solum bonum conspexi effectum. Post singulae tamen dosis usum dolor epigastrii prementi-urens notabiliter adaugetur , utut successive iterum imminuendus. Decursus tamen morbi sub hac methodo est longior, et reconvalescentia tarda. — Ubi systematis nervosi affectiones graviores sunt, plura mererentur cum hoc remedio institui tentamina. Tartarum emeticum in aegra provectioris aetatis ad grana quatuor in unciis totidem Aquae destill. simpl. soluta intra nychtemeron absumenda , teatavi, absumsit grana duodecim per triduum, — Cholerae quidem symptomata sopita, sed evoluta gravis febris nervosa, quae tam n consuetis remediis feliciter sublata est. Haec tamen cuncta ut fragmentaria solum considerare, humillime peto; debitum enim in iis deficere ordinem, perbene gnarus sum ; id tamen ob temporis brevitatem mihi hactenus aliter possibile haud erat, et suo tempore pro virium conditione succurrere studebo. — Cum tamen morbus giganteis passibus limitibus percarae nostrae Patriae adproperet, puncta, quae attigi, maxime essentialia existimabam. Et si in iis pauca cotineantur, quae non omni prorsus destituta sunt utilitate, novus animo continget impulsus , ut omni virium contentione peculiari fiduciae, quam Excelsum Regni Dicasterium benigne in me collocavit, satisfacere adnitar. Juxta officiosam heri Gubernio datam relationem Cholera in Dukla erupuit. — Adnecto, praeter obductionis resultatum, — quod ideo idiomate germa- nico conscriptum , cum taliter ex obductionis protocollo desumtuin sit, et ne fors per minus congruam versionéin aliquibus punctis alter indatur sensus — etiam conspectum tabeliarein Individuorum in variis Galiciae Circulis usque 25-am Junii Infirmatorum, resanatoruin, mortuorum, et sub cura remansorum. De Leopoli id usque 1-am Julii valet. Queis favoribus et gratiis Magnificentiae Vestrae enixe commendatus , omni cum venerationis cultu persevero Magnifici Domini Locumtenentialis Consiliarii Domini mihi Gratiosissimi! Leopoli die 3-a Julii 1831 humillimus Servus Josephus Cziegler Med. Dr.