Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

3581. Cholera in progressu suo decursum fluviorum tenente, tractus horum peculiari vigilantia custodiendi. Praesidiales Palatini Jß 961. die 2. Julii 1831. Cum parte ab una suspectus, et orientali Cholerae similis morbus, qui primum Tisza-Ujlakini erupit} jam lacius semet diffundat, parte ab altera ex­perientia comprobaverit, quosvis contagiosos morbos praesertim cursum flu­viorum sequi sole.e; Praet. Dom. Vestram hisce inviandam duxi, ut tractum Tybisci per gremium Comitatus hujus procurrentem, peculiari attentione prose­quendo , ad cuncta trajectus puncta vigilias sub manuductione Commissarii con­stituere velit, quae neminem e Partibus Tibiscanis adventantem transmittant, nisi de eo, quod e locis prorsus sanis veniat, se se legitiinare valuerit, suspe­ctos vero ad separatam a commercio aliorum localitatein transferri, et ibidem tamdiu custodiri faciat, donec terminus contumacialis respectu Cholera morbi adoptatus, et quidem pro Personis e suspectis locis venientibus 10 dierum, ab infectis autem appellentibus 20 dierum exspiraverit. Non dubitatur Praet. Dom. Vestram praevias dispositiones eo majori cum solertia ad effectum directuram esse, quo magis ab earumdem strictissima exe- cutione salus non tantum Comitatus hujus, verum totius quoque Patriae depen­det. Cui in reliquo et etc. Budae 2. Julii 1831. — Josephus Palati­nus m. p. 3583. linea praeclusor ia in dextero Tybisci latere. Praesidiales Palatini Ä? 963. die 2. Julii 1831. Praesentanea necessitate subversante Lineam Cordonalem Szolnokino in dextro Tybisci latere ducendi: Praet. Dom. Vestram hisce provoco, ut in­terea etiam, donec hoc scopo exmissus Commissarius Regius Baro Nicolaus V a y ad faciem loci comparuerit, tam intuitu effectui mancipandae praeviae li­neae , quam et ratione determinandorum punctorum in quibus dehinc penes praescriptas caeteroquin cautelas transitus per Tybiscum admittendus veniet, mutuam cum Officiali Militiae eo destinatae praeposito, cointelligentiam fovere praecipuae sibi curae habeat In reliquo jugem incolumitatem precando meneo, Datum Budae ut s. 3583. Insinuatio domor um, in quibus TCorbo correptus decumbit. Praesidiales Palatini Jß 986. die 4. Julii 1831. Cum evenire possit, ut penes omnem, quae ex parte publicae admini­strations circa impediendam saevientis in vicino Galiciae Regno Cholerae orien­talis ad Regnum Hungáriáé, aut epidemici morbi, qui in partibus Regni Tibisco adsitis grassari coepit, ad reliquas ab eodem liberas Regni Jurisdictiones trans­plantationem adhibetur providentia, factasque hoc sub obtutu Dispositiones, prius malum in ipsis tamen Regni visceribus erumpat, aut alter morbus ultra propagetur, experientia autem testatum reddiderit, propagationem non minus cunctorum contagiosorum morborum, proinde etiam Cholerae praepediri, quam

Next

/
Thumbnails
Contents