Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

6 et ipsum etiam malum in germine suffocari posse, dummodo opportunis ad ef­fectum rite perducendis dispositionibus tempestive consulatur , Praet. Dom. Ve­stram praesentibus inviandam duxi: ut populum Districtuum horum, medio re- spectivorum arninarum Curatorum et loci Primorum de eo imprimis, quod salus non modo singillativorum civium, sed ipius etiam Regni inde vel plurimum de­pendeat, si morbo idmodi contagioso in una vel alia domo semet insinuante respectivae Superiorilati notitia eatenus in instanti praebeatur, edoceri curent, Primores vero Locorum vel constitutos pro hoc casu Magistratuales eo refle­ctant, ut casu simili emergente, cohaerenter ad communicatam exparte dirigen­tis Regni Dicasterii instructionem, domos a simili contagioso malo suspectas actutum praecludant, et omnem Individuorum suspectas idmodi domos incolen­tium cum ceteiis malo hoc adhuc non laborantibus communionem praecaveant, casum vero talem Praet. Dom. Vestrae in instanti remonstrent. Quemadmodum autem intererit, ut mox ac contagiosum talem morbum erupisse innotuerit, Praet. Dom. Vestra scopo instituendae ulterioris circa ori­ginem et naturam ejusdem investigationis, ferendaeque congruae medelae ne­cessarios faciat ordines, ita Eidem praesentibus peculiariter injungitur, ut quemvis idmodi specifirum casum, mox ac ille Eidem innotuerit, effectu inve­stigationis in facie loci instituendae, non expectato fine ferendae oportunae me­delae , faciendarumque pro re nata ulteriorum dispositionum dirigenti Regni Dicasterio e vestigio remonstret, et statis temporibus de progressu, ac quibus­vis aliis adjunctis Relationem praestet. Denique provocative etiam ad Intimationem Consilii Locumt. Regii eate­nus recentissime dimissam Praet. Dom Vestrae ultra commendatur, ut respe- ctivis Magistratualibus in extradandis Passualibus summam exactitudinem sub gravissimo responsionis onere injungat, ac in omnibus idmodi Passualibus di­serte statum sanitatis loci, equo quis procedit, adnotari, easdemque Passua- les hoc ipso sub obtutu in singulis intermediis locis, per quae ilinerantes tran­sibunt, vidimari faciat. In reliquo jugem incolumitatem precor, et maneo Bu­dae 4. Julii 1831. Praet. D. Vestrae Benevolus Josephus Palatinus m. p. JLinea t»raeclu§ot*ia in Szolnok u§qne Vaciuin. Praesidiales Palatini M 1006. die 5. Julii 1831. Supremae Capitaneo palatinali. Prout in singulari ad bonum publicum pro viribus cooperandi promptitu- dine, quam Districtus Jazygum et Cumanorum omni occasione ubertim conre- stati sunt, modernis etiam in rebus, dum de propulsando a laribus nostris periculosissimo in vicinis Provinciis magna cum strage grassanti Cholera morbo agitur, plene confidebam, ita providas omnino ad arcendum, aut si casus ita ferret, e vestigio suffocandum contagii malum factas esse dispositiones e Relatione per Praet. Dom. Vestram eatenus sub 3-a Julii a. 1. Nr. 1130 horsum praestita peculiari cum satisfactione perspexi. His in principio omni cum circumspectione taliter dispositis, relate ad lineam illam praeclusoriam, quae juxta notific itionem Districtibus abhinc sub 1-a Julii a. 1. Nr. 953 factam Szolnokino parte ex una per Hatvan, versus Vaczium, parte vero ex alia per Mezőtúr pone fluvium Berettyó, et ultra actu ducitur, et proximius claudenda erit, attentionem Praet. Dom. Vestrae ad duo provocandam habeo. a) Ut cum linea praeclusoria hac ratione ad faciendum etiam in neces-

Next

/
Thumbnails
Contents