Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

58 aceto puro lavari sinam, et desuper panno asperiori iisdem flucdis imbuto per­fricari iubeam; post primam iam adplicationem non raro spasmi dissipantur, aut, dum revertuntur, mitiores sunt. Per lotiones cum aceto simul tertiae in­dicationi pro parte satisfit. Hae lotiones eo eminentiorem adhuc praestant effe­ctum , ubi cutis reagendi facultas non omnis adhuc sublata. Et si adplicatio fri­goris in hoc morbo paradoxi quid involvere videatur, ad alias varias formas morborum respiciendum, in quibus corpus frigore riget, et tamen lotiones fri­gidae cum insigni adhibentur emolumento, quod praecipue de asphyxiis valet. Quapropter in aliquot agonizantibus , quorum plures quotidie ad Xenodochium advehuntur, ad uberiorem convictionem capiendam, conspersionem imo et per­fusionem cum aqua frigida institui, et prout in Leipothimia affectis , vitae ma­nifestationes pro brevi quidem solum tempore revertebantur. Et aliquis omnino dubitare vellem, an summus caloris gradus ope balneo­rum fervidorum cuti indendus , sit scopo respondens , cutis quidem functionem excitat, sed perturbanter, et utut sanguinis circulus sollicitetur, simul tamen sanguinis summa procuratur expansio, ob quod facile organa nobiliora, prae­cipue encephalon et pulmones deleteriam experiri possent oppressionem. Et sic revera contingere, observatio in Xenodochio militari hic docuit. Tertiae indicationi eminentissime respondent acida mineralia, inter quae acidum muriaticum dilutum, acidum phosphoricum dilutum, Elixirium acidum Halleri, ut quam maxime efficacia se comprobant; exhibeo Drachmas duas in Decocto Altheae aut alio emolliente , intra duodecim horas absumendas. Perfe­runt aegroti hanc dosim, et non praetervidendum, absumtam dosim non raro per vomitum illico reiici, quare omnino necessarium est, ut vomitu secuto illico cochlearia duo triave de hoc medicamine porrigantur, quod quidem ob ine­ptiam et negligentiam parabolanorum non semper effectui datur in Xenodochiis. An non inhalatio aeris, maiori oxigenii quantitate artificialiter impregnati, hic suam invenire posset adplicationem ? — Insuper huic indicationi satisfaciunt lot ones cum aceto supraadductae. Aegri in hoc morbo insatiabili torquentur siti, cum summa frigidorum et acidiusculorum potulentorum adpetentia. Aquam frigidam pauco aceto remixtam propinari curo ea quantitate, quam haurire exposcunt, nonnulli ultra mediam uno absumunt haustu, sequitur quidem mox vomitus, prout et alias, sed hic minori semper successive stipatus afflictione, et aegri mox se melius valere asserunt. Ad comprobationem huius inservit, quod e pluribus Galiciae locis per Medicos relatio data sit, quod ruricolae timentes medicamentorum adpara- tum , et praecipue potus calidos nauseantes , ubi morbo corripiuntur, in abdita se recondant loca, naturae petitioni per haustam copiosam aquam frigidam sa­tisfacientes , et post duos tresve dies iam plerique sani in lucem prodeunt. In Xenodochio Chirurgiae Magister Kerber, qui unicus solum e multis hic loci activis individuis medicis Cholera et quidem gravissima , laborabat, et quem ipse conspexi, omne prorsus recusabat medicamen , aquam solum frigi­dissimam copiosissimam hausit, et in praesentiarum plena gaudet sanitate. Quod 4-am indicationem concernit, respectum exposcit: a) Vomitus,, si effrenis evadat, ne partim ob liquidorum deperditionem, partim ob aegri adstrictionem, quae quidem in hoc morbo non tanta, ut sub alio vomitu, maior virium prostratio timenda instaret. Hoc scopo cum effectu adhibui pulveres aerophoros, et potionem Riverianam. b) Complicatio gastrico-biliosa notabiliter evoluta; haec quandoque eme­ticum praecedere iubet. Adhibui ter solam Ipecacuanhan dosi plena cum in­signi effectu.

Next

/
Thumbnails
Contents