Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
57 iis, qui vaporibus acidi carbonici suffocantur, cum asphyxia praesefert, hic sibi non exiguam exposcit attentionem. Omnis morbi fomes in systemate he- mathophoro residere videtur, et affectiones systematis nervei, ob intimum inter utrumque nexum, hic ut secundariae solum apparent. Punctum 6-um Quaenam videatur esse tutissima in genere morbi therapia? quaenam remedia in specie sint efficacia ? quaenam remedia popularia et quaenam cum effectu passim adhibeantur ? Omne in Therapia adornanda adeoque ad id redire videtur, ut deficiens oxygenium organismo subministretur, taliterque relatio inter hoc et carbonium restituatur. Ad hoc autem assequendum sequentes indicationes, quibus satisfaciendum, statuerem: 1- 0. Massa sanguinis imminuta, circulus liberior reddendus, ut pulmonum functione restituta , debita obtineat sanguinis oxydatio ; quapropter. 2- 0. In cutis functionem restituendam convertenda attentio, ut per hanc pulmonum functio iugiter sustentetur. 3- 0. Oxygenium deficiens per remedia congrua, artificialiter quantum potest, resarcietur. 4- 0. Denique symptomatum urgentiorum respectus habendus, ne his gravissime increscentibus, nimia virium vitalium contingat prostratio. Primae indicationi potentissimum et facile princeps remedium, sanguinis evacuationes satisfaciunt. Nisi individuális constitutio obsit, aut morbi summum acme id impossibile reddat, venaesectio instituenda; si una vena incisa sanguinem non fundat, plures aperiendae. Primis quidem morbi horis frequenter succedit, sanguinem ad uncias octo-decem subtrahere, in acine vero hanc quantitatem ad semel obtinere inter pia merito spectat desideria. Sanguis spissus, aterrimus, piceo-niger guttatim solum e vena stillat, venae cutaneae plerumque hoc tempore vacuae, aut paucum solum continent cruorem, quapropter emulcendae quasi sunt; et Medicum haud taedeat, per horam etiam hocce continuare negotium, quod quidem, ubi pluribus uno eodemque tempore aegris ferenda medela, fere impossibile; et huic obstaculo nonnisi per sufficientem Chirurgorum numerum obviam iri potest. Aegri plerique, si taliter succedat sanguinis uncias tres aut quatuor cum summis fatigiis obtinere, notabile persentiunt levamen, hoc tamen, si non brevi maius evadat, aut constans non permaneat, denuo post elapsum semialterius aut duarum horarum venaesectio iteranda. Hac ratione respiratio fit liberior, vocis conditio emendatur, et pulmonum functionem pro parte iam redire conspicuum evadit. Si tamen sanguinem taliter obtinere haud succedat, aut vero individua constitutio vel senium provectum id vetet, per hirudinum adplicationern, in quantum licet, venaesectio resarcienda. Quapropter hirudines pro re nata 20— 30 epigastrio , cum in hoc omnes dolorem prementi-urentem persentiant, ad- plicari curo, si vero maior cerebri per torrentem sanguinis venosi huc conversum, oppressio conspicua fiat, easdem maiori numero temporibus, et retro aures adplico. Observatio, quod hirudines in Cholera affectis, sugere recusent, confirmatam non vidi. Taliter quantitatem sanguinis imminuendo, circulum frequentissime liberiorem reddi contingit. Alteri indicationi satisfacio per id, quod pro re nata universum corpus, praecipue tamen extremitates spasmis affectas aqua frigida aceto remixta, aut