Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

54 accusant, quasi meatus auditorius materia quadam leviori obliteratus esset, — accedit nunc in aliis vomitus, per quem ejiciuntur primario non pridem inge­sta , mox tamen eiecta sunt serosa, in aliis prius ingruit diarrhoea, in nonnul­lis utrumque contemporanee. His se adiungit dolor prementi — urens in epi­gastrio (aegri minus culti cor dolere aiunt, hoc tamen nomine omnes huius re­gionis et contiguarum dolores insigniunt, exploratio tamen regionis epigastri­cae , quae attactum et pressionem reformidat, hanc regionem esse dolentem evincit). Sitis est insatiabilis, aeger enixe aquam frigidissimam aut puram aut aceto mixtam expetit. Pulsus evadit debilior, calor animalis insigniter minuitur, respiratio eva­dit difficilior. Insinuant se spasmi extremitatum fere semper prius inferiorum, qui utplurimum sunt tonici. — Quodsi morbi ulteriori evolutioni nunc iam apex non ponatur , cuncta ingravescere pergunt symptomata. Vomitus evadit profu­sus, omni quadrante, imo non raro singulo quinto minuto rediens, ejicitur fluidum serosum, utplurimum limpidum, non raro tale, ac si sapo minori quantitate in eo esset solutus. Peculiane autem est observare id, quod vomitus in hoc morbo non videatur iis cieri adminiculis physiologicis, ut secus; solus fere antiperistalticus motus ventriculi, haec expellere fluida adparet. Alvo ae­que sat magna quantitate fluida evacuantur, utut de regula minori, quam per vomitum; fluida excreta illis vomitu reieclis nonnunquam analoga , utplurimum tamen sero lactis simillima. Sitis evadit intensior, lingua spurca , muco albicante , rarius flavo-albi- cante tecta (intellexi tamen a medicis, qui in variis Galliciae locis mensibus hi­bernis Choleram observarunt, quod semper linguam puram, praerubram con­spexerint) lingua ceterum humida, sed frigida; aer exspiratus frigidus, re­spiratio redditur anhelosa, non tamen dolorifica , pulsus et motus cordis vix fere distinguendus, cutis frigida, et est, ac si omne organismum fugere vel­let caloricum ; — vox peculiarem contrahit raucedinem sibillantem ; — oculi in orbitam regrediuntur, circulo hruneo circumdari inchoant, coniunctiva selero- ticae vasis sanguiferis perreptatur, pupilla dilatatur, visus obnubilatur, splen­dor tamen oculo proprius perstat. Cum his genae collabuntur, labia caerulescunt, cutis in manibus et pe­dibus coeruleum acquirit colorem, quod primo quidem in unguibus manifestum fit. Spasmi, qui surae musculos primario infestarunt, extenduntur ad flexores digitorum manus et pedis, eosdemque in volam manus et versus plantam pedis inflectere faciunt. Urinae secretio nulla. His symptomatibus morbus dirissimus ad A c m e adproperat, atque propriam plane et singularem offert elTigiem. Aeger summe anxius, se hinc inde in lecto iactitans, cum summa respi­rat molestia, quae oh pulmonum functionem penitus sublatam non raro abdomi­nalis est. Universa cutis superficies marmoris instar frigida, sicca, raro solum in fronte sudor frigidus, viscidus; — extremitates caeruleae, utplurimum so­lum antibrachia et crura, saepe universum corpus colore tali aequabili perfu­sum, alias solum plagae tales maiores caeruleae comparent. — Ungues praeci­pue tali colore caeruleo notatae. Pulsus, motus cordis nullus. Vena incisa nullum aut solum guttatim fundit sanguinem spississimum, aterrimi picei coloris, tenacem, nullius plane saporis (Chirurgus Bohemus adest, qui sanguinem gu­stui subjicit, atque hoc asserit), sanguis mox in coagulum abit, rarissime ta­men exigua seri portio separatur; si tamen aliquo tempore aéri admosphaerico expositus sit, letiorem colorem rubrum acquirit. Oculi profunde in orbitam regrediuntur, circulo lato bruneo-nigro cir­cumdati , pupilla dilatata, immobilis, erga lucem insensilis, coniunctiva selero-

Next

/
Thumbnails
Contents