Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

53 benda, non omnem excludunt attentionem. Elixirium acidum Halleri hoc scopo praecipue commendari mereretur. Ego Xenodochium accedens nulla peculiari utor prophylaxi, quam, quod manus sudore, sanguine per venaesectionem detracto, materiis vomitu reie- ctis, muco, qui per explorationem linguae digitis inhaeret, conspurcatas, aceto mundare non negligam. Si aeris maiorem persentiam impuritatem , tabacae fu- inuiH ore attraho, quod tamen apud aegros in privatis domibus decumbentes partim ob aeris maiorem salubritatem necessarium non est, partim ob multipli­ces alios respectus exulit. In caeteris cunctos vitando excessus , pristinam debite coordinatam se­quor viventi rationem. Sic favente supremo numine intacta hactenus fruor vale­tudine. Primis tamen commemorationis meae in hac civitate diebus persentiebam delassationem, capitis gravedinem, adpetitus prostrationem, leviores dolores iteratim in imo venire recurrentes, ac peculiarem erga consuetos labores aver­sationem. Cuncta haec phaenomena post ordinationem in Xenodochio finitam ma­iori comparuere intensitate, quin id solae physicae adstrictioni merito adscri- bcre valuissem. Similia phaenomena ab omnibus fere, quos hoc respectu inter­rogaveram , breviori vel longiori intervallo priino hic morbi regnantis tempore persentiebantur. His praemissis , addendis insuper in universali, suo tempore circa captas observationes praestanda Relatione, quae per ulteriorem observationem inno­tescent, accingo me ad enucleandum 1-um mihi benigne propositae instructio­nis punctum, — in quantum id hactenus per brevitatem temporis et penum captarum observationum licet. I. Quae sit morbi forma ? quae signa prodromal quae symptomata cu­iusvis stadii ? quae occurrere soleant complicationes ? an aliqua et quaenam in Cholera orientali advertantur signa, et symptomata pathognomonica ? Certa et constantia stadia in hoc morbo assignare, arduus omnino est la­bor , et simile quid statim posse , attentissima morbi observatio me hactenus non convicit. — Symptomata in hoc morbo ut plurimum absque determinato se excipiunt ordine, — tumultuarie haud raro aegrum opprimunt, ita ut stadia irritationis, depressionis, paralyseos, et quae sunt similia, discernere, nedum mihi licuerit. Minus difficile esse videtur symptomata prodroma, (utut haec quoque haud raro penitus deficiant), symptomata Acme characterisantia, et illa, quae morbi finem, aut illius in alias morborum formas transitum indicant, assignare. Haec tamen ex ipsius morbi descriptione uberius inclarescunt. — Aeger, quin in plurimis casibus causam aliquam adsignare valeat, persentit insignem de­lassationem, capitis gravedinem, vertiginem, susurrum aurium, visus obnu­bilationem , — animus est morosus, consuetos labores aversans, — accedunt appetitus prostratio, borborigmi, dolores colici leviores, — urinae parcior excretio. — In universum, haec symptomata prodroma in nonnullis haud immerito cum symptomatibus hypochondriac propriis comparari possent. Haec phaenome­na stadium prodromorum indigitantia per horas, non raro per plures perdurant dies. Sic M. Dr. Prchal in ruricolis per plures dies haec phoenomena obser­vavit, quibus se adhuc peculiaris luridus faciei color adiunxit; — venaesectio in talibus individuis instituta sanguinem summe venosum, nigrum , lente fluen­tem iam in hoc stadio monstrabat. His praegressis, virium prostratio increscit, cephalea evadit gravior, quae fere semper frontalis est, susurrus aurium ingravescit, et aegri sensum

Next

/
Thumbnails
Contents