Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

52 in sua situm sit potestate. Omnis in diaeta error assiduo vitandus, quod eo magis respiciendum, cum constitutio gaslrico-biliosa iam a longiori tempore regnans notabilius caput extollere pergat, et essertialem Cholerae complica­tionem hic constituat. Pinguia praecipue et substantiae in fermentationem rancidam pronae vi­tandae. Spirituosorum maiori quantitate sumtorum usus fugiendus, prout in universum cuncta, quae digestionis , assimilationis, ac cum hac nexae nor­malis sanguificationis processum interturbare valerent, imprimis hujus seriei omnia sunt, quae carbonii maiorem causant evolutionem, ac proin nimiae favent venositati. Adsueti tamen moderatissimo spirituosorum usui huic insistere possunt, prout in universum protina vitae mutatio nequaquam commendanda. Systematis dermatici externi functio porro peculiarem sibi exposcit re­spectum. Transpiratio debite fovenda, ut hac ratione functio cutis cum ea pul- morum sororia incedat manu, haecque per eam jugiter sustentetur, taliter circulus sanguinis normalem suum sequetur tenorem, huiusque debita non deficiet oxydatio. Quapropter requiritur, ut refrigerium fugiat quisque, quod praecipue attentionem in pedum obvelamenta convertendo continget, corpus caeterum vestibus anni tempori, et temperaturae regnanti consentanee tectum sit, vestimentis enim copiosis corpus obruere, ut aliud extremum, minime suadendum , cum facile nimia cutis proficeretur transpiratio, facillime et per minorem temperaturae vicissitudinem retropellenda. Animi affectus deprimentes, inter quos metus principem tenet locum, cane et angue peius fugiat quisque, oportet, quem enim, quaeso, summa systematis nervei depressio, in systema hematophorum, in quo procul dubio causa morbi proxima quaerenda, effectum exerere debet? cum hoc duo tam intimo inter se iungantur nexu, uniusque normalitas non aliter, quam per rectum tramitem alterius adipisci queat; sane non alium, quam summe nocivum. Neglectio horum momentorum, reipsa Cholerae evolutioni, caeteris caeteroquin momentis necessariis concurrentibus, magnum indere impulsum, scrupulosa attentio ad lectos aegrorum in anamnestica conversa, comprobavit. Suapte se hic quaestio formari ridetur: an pharmaca quaedam in­terna commendari mereantur scopo prophylactico, et an in universum pe­culiaris sint utilitatis ? Pharmaca, qua talia morbo adhuc absente vix unquam mihi adhibenda videntur, ubi enim morbus nullus, quid impugnet pharmacon? quaeri merito potest; etsi similia maiori quantitate, praecipue si intensioris sint activitatis, ab incautis in usum trahantur, facile alter gigni potest status abnormis, facile Choleram regnantem invitans. Forsan unica hac ex causa suam adinvenire possent adplicationem, quod ad metum compescendum, erigendosque animos contribuere valerent, sed et in hoc casu per medicum solummodo dispensanda veniant. Sic per Med. Doct. Mázok casus relatus, quod aeger scopo prophy­lactico immanem quantitatem rotularum menthae pipcritae absumserit, per id inducta pravissima enteritis, quae in gangraenam transiens mortem attulit. Hic primo post Cholerae eruptionem tempore ut universale prophylacticum summebant quotidie aliquot guttas Olei Chamomillae et emplastrum piceum epi­gastrio imponebant. Homoepatha S c h r e 11 e r dilutionem Verati albi scopo prophylactico propinat. Ingruente tamen Sirio ardente acida vegetabilia et mi­neralia diluta in connubio cum Sirupis Rubri idaei, Ribisiorum etc. debita aquae frigidae quantitate ad gratam aciditatem remixta, prout in universum cuncta, quae hypercarbonisationem sanguinis praevertunt, ut prophylactica caute adhi-

Next

/
Thumbnails
Contents