Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)
Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.
51 insuper dispositiones requiruntur, quas praecautiones eo a fortiori necessarias esse mihi perspicio, quod exitialis hicce morbus iuxta Medicorum Russiae et Galiciae observationes maioris extensionis placas nonnunquam intactas relinquat, et in remotioribus opinione citius compareat, easdem imparatas adin- veniat, taliterque innumera saevum in modum sibi immolet sacrificia. Si locus maioris esset extensionis ac impopulationis, censerem eundem in plures esse dividendum circulos, cui singulo separatum respondeat Xenodochium, hoc si circumstantiae caeterum admitterent, loco aliquantum elevatiori locatum, et pluribus contignationibus instructum sit, cubilium situs et structura debitam concedat perventilauonem } debitoque lucis gradui, ut remedio in hoc morbo summe necessar o, pateat accessus. (In ambitu uno Xenodochii ad S. Magdalenam, ad quem lucis gradus debitus pertingere nequiebat, mortalitas evidenter fuerat maior, quam in caeteris Xenodochii partibus). Propria in hoc Xenodochio determinanda divisio, quae Reconvalescentibus inserviat, hi enim quantum fieri potest, morbo sublato, extra omnem eum Cholera affectis ponantur correlationem, cum recidivae certo certius sub his circumstantiis sequendae plerumque exitiali terminentur exitu. Plura autem Xenodochia praeparanda censerem ideo , quod , praeterquam accumulatio aegrorum copiosorum in uno loco praevertatur, taliterque contagii aut evolutio, aut evoluti reddenda per id maior intensitas impediatur, simili ratione non omnes aegri una eademque depor.andi veniant via , prout id hic obtinet, ubi via principalis ad Xenodochium ducens vix per horae quadrantem ab aegro in Lazarethum deportando libera est, ita ut et minus attentus numerum aegrorum per diem infirmatorum combinare valeret. Simile autem quid cuiusvis, dum taliter continuo de mali exitialis praesentia admonetur, animum intimo summe deprimente metu merito percellere debet. Ex plurium Xenodochiorum erectione id praeterea emolumenti redundat, quod aegri intra longe breviorem moram ad locum, in quo cuncta ad eorum salutem necessaria remedia subministrari valent, deferri possint. Hoc autem summe necessarium redditur per celerrimum non raro morbi decursum, ob quem vel hora deperdita aegri exitium pedisequum habere potest. Omnis in universum salus in hoc morbo redit ad promtissimam remediorum requisitorum administrationem. Ea de causa singulum Xenodochium propria est providendum pharmacopaea, summe necessariis pharmacis instructa , ne hac ex parte quid- piam sit, quod curam vel in minime retardare valeret. Medicorum, imprimis autem Chirurgorum et parabolanorum numerus numero aegrorum respondens sit. Mortui in domibus privatis nunquam relinquendi, sed in proprium hunc in scopum destinatum locale transferendi, in quo plura consituantur individna, quae debite resuscitationis adminicula in usum vocent, quod ea de causa apprime necessarium existimo, quod in multis aegris Cholera affectis as- phycticus status praecedens, tardius solum in veram mortem transiens, negari haud possit. Haec cuncta, quae vili mea opinione non omni carere utilitate crederem, eatenus solum circumspecto plurimum ac penetranti Magnificentiae Vestrae iu- dicio substerno humillime, quatenus eadem cum prophylaxi, ac nimia morbi extensione ac propagatione intime nexa censeo. Quod prophvlaxim, singulis individuis commendandam, cocernit, ea pro parte ex praegressis fluit, quam maxime vero ad debite coordinatum regimen diaeteticuin redit. Is, qui talem ducere consuevit vitam, vix peculiari opus habebit prophylaxi, cum caeteroquin universales effugere influxus, haud 4*