Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

47 Suspectu« Morbi casus in Civitate Szeged. Conci. Cons. M 19296. die 12. Julii 1831. Comitatui Csongrád. Intuitu relationis circa mortem Franciscae Bajnoki, post morbum su­spectum in gremio Civitatis Szegedinensis interventam ddto 11. Julii a. c. hor­sum factae, Praet. Dom. Vestrae rescribitur: praevium mortis casum per artis peritos isthic quoque, opinioni per gremiales Physicos depromtae conformiter, pro Cholera sporadica, non autem orientali declarari; interea tamen pro tu­tiori, dispositiones in domo denatae, et circa personas quae cum eadem in con­tactu fuerant, penes requisitam reclusorum provisionem manutenendas, et ma­jorem in Civitate vigilantiam, secundum Ordines ddto 1. Julii a. c. Nr. 1S168 circulariter publicatos adhibendam, deque personarum suspectarum sanitatis statu et ulterius nefors observandis ejusmodi morborum casibus singulo triduo , aut pro re nata frequentius etiam horsum referendum esse. Datum Budae ut s. 2025* Methodus Curae a Medicis Emanuele Verzür et *To$e» pho Czteyler Leopolim eviiitssis commendata. Conci. Cons. 19298. die 12. Julii 1831. 1) Jurisdictionibus. Extractus Relationis / a medicis in Galiciam causa observandae Cholerae exmissis horsum praestitae, medendi methodum qua idem medici ae­grotos Cholera orientali adfectos inibi tractarunt continens cum eo T. T. prae­sentibus transponitur, ut eum Medicis concernentibus pro congruo usu extradent. Datum Budae ut s. 2) Gremiali Cons. Regni Protomedico. Siquidem medendi methodus, quam Josephus Cziegler et Emanuel Ver zár medici causa observandi Cholera morbi Leopolim exmissi, in Nosoco­mio ejate adhibuerunt, tanti effectus fuisse in hac relatione innuatur, ut e 10 aegrotis, deleteria orientali Cholera adfectis, vix duo sint mortui, et audita eatenus Facultas Medica Reg. Scient. Univ. Pestanae declaret, Relationem Dr. Cziegler laude dignam, et indicatam in ea medendi methodum, talem omni­no esse, quae ulteriori tentamini subjici tanto magis mereatur, quod probata ejusdem Doctoris fide commendetur; Praet. Dom. Vestrae qua Reg. Protomedico praesentibus committitur, ut Facultatis medicae Professorem Sigismundum Schordann, qui e zelo laudabili pro eo munere se obtulit, Szolnokinum quo prius exmittat, tentamina uberiora cum eadem methodo socia opera prius exmissi Professoris Caroli Böhm instituturum. Eadem vero methodo apud ae­grotos in oppido Szolnok et locis vicinioribus e Cholera decumbentes minus fors respondente, mutuis initis Consiliis exmissi nominati Professores talem de­terminare satagant medendi methodum quae genio morbi et praecipuis indicatio­nibus quam maxime respondeat. Cum autem in memorata Szolnokiensi periphe- ria personarum medicinalium sit defectus, duos assistentes medicos cum Pro­fessore S c h o r d a n exmittat, cum eo ut idem cum Professore Böhm pe­riodicas super efFectu adhibitorum remediorum T. T. praestet Relationes, Da­tum Budae ut s. 2024*

Next

/
Thumbnails
Contents