Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

27 zu machen. — Hermannstadt den 28. Juni 183i. — Im Absein des k. k. Herrn Agenten. — Freiherr von Wimmer. 9610 Cholera non pro epidemica sed contagiosa te­nenda. Conci. Cons. JV? 18734. die 5. Jnlii 1831. Comiti Antonio Mailáth; qua Commissario Regio in negotio Cholerae. Ex incidenti dupplicis ordinis Relationum quoad erumpentem in Possessio­ne Csap, Tibisco adsita et Comitatui Ungbensi ingremiata, item in Comitatus Sárosiensis Possessione Hosszuréth morbum, de Cholera omnino suspectum ddto 2. 1. mensis et anni Nris 234 et 239 horsum praestitarum, praet. Dom. Vestrae rescribitur: casum posteriorem per Sárosiensis Comitatus Ord. Vice- Comitem ddto 30. Junii etiam isthuc relatum esse; dispositiones autem per se, ac per Jurisdictionem factas isthic pro statu notitiae sumi cum eo, quod stri- stissima infectarum domorum praeclusio et locorum contaminatorum separatio, ut experientia recentius capta docet, scopo supprimendi in sua origine mali quam optime respondeat, proinde omni rigore manutenenda sit. Cum praeterea e praecitatis Relationibus pateat, Medicum ad latus praet. Dom. Vestrae constitutum, ad loca contaminata exmittendam intendi, et ipsam etiam titulatam Dom. Vestram ad Comitatum Sárosiensem excursuram esse, re­flectendum venire: morbum vigentem nequaquam amplius pro epide­mico, verum pro contagioso, Cholerae orientali simillimo habendum, proinde advertendum esse, nevel Medicus dirigens vel saepe titulata Dominatio Vestra contaminationi exponatur, et ob periculum propagandi mali secundum leges sanitarias, quae in praesente casu strictissime observandae veniunt, contumaciae 20 dierum subjici debeat. Ceterum Consilium hoc Locum- tenmliale Regium advertere debere, se hodiernum usque diem nullas certiores notitias circa similem morbum in Comitatu Zempliniensi erumpentem a praet. Dom. Vestra recepisse, quod quidem eo magis in oculos incidit, quod ultimae Relationes ddto 2. Julii sonenl, ubi tamen Vice-Comes Comitatus Zempliniensis eatenus jam 26. Junii horsum retulisset. Datum Budae ut s. 9611. Cholera in Tisza-Várkony. Praesidiales Palatini .A? 1010. die 6. Jnlii 1831. Juxta novissime acceptam Relationem morbo suspecto in Possessione Co­mitatus Hevesiensis Tisza-Várkony sese exserente, cum metus subversetur, ne morbus hic ejusdem sit indolis, cum morbo Cholerae orientali simili in superio­ribus partibus Tibiscani observati, omnes autem conatus eo convertendi, ve­niant, ut propagatio hujus mali praepediatur, quemadmodum circa praeclusionem dictae possessionis opportunae rationes jam initae sunt, ita praet. Dom. Vestram in nexu priorum ultra inviandam habeo : ut in communi periculo, <'om- munique Patriam, suosque contra hunc morbum tutandi obligatione, in mutua cum Ord. Vice-Comite Comitatus Csongrád, et exrnisso hoc fine Comitatus Pest. Magi- stratuali Individuo, ad ducendam ad Tibiscum Lineam praeclusoriam, Commu­nitates quoque Districtus Minoris Cumaniae propinquiores eo magis concurrant, quod in dextro Tibisci littore sitae Comitatus Csongrád Possessiones exiguo so­lum numero existentes, hoc praesertim tempore oneri huic praestando suppares haud essent.

Next

/
Thumbnails
Contents