Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

28 Queis in reliquo jugem incolumitatem precando maneo Budae die 6. Julii 1831 — praet. Dom. Vestrae benevolus J o s e p h u s Palatinus m. p. < Morbus ad (racimn Tibtsci tuter izolnok et S zeg e d per ratiyet'os e Coinitain fleregh venientes translatus. Praesidiales Palatini. A» 1022. die 7. Julii 1831. Morbi e periculosissimo Cholerae contagio suspecti, qui recentissime in­ter Szolnokinurn et Szegedinum in ductu Tibisci observati sunt, suspicionem illam generant, quod fomitem mali Ratigerantes e Comitatu Bereghiensi Szegedinum tendentes attulerint. Strictissima quidem hoc etiam ex incidenti penes Comitatum Csongradien- sem et Civitatem S z e g e d i e n s e m fiunt dispositiones, quo malo huic ulterio- rive ejus propagationi adhibitis omni cum energia accommodis mediis occurrant, cum tamen in gravi adeo publicae calamitatis antevertendae objecto nulla cau­tela superflua censeri possit, praet. Dom. Vestram de praemissis eo scopo edo­cere propero , ut fine arcendi et depellendi e Gremio Districtus minoris Cuma- maniae similis quod e vicina Civitate Szeg e di ensi spectatis etiam amplissi­mis mutui commercii nexibus nefors inpenderet periculi in tempore providere valeat, ut in advenas iis praesertim e partibus venientes eo major vigilantia adhibeatur, nemo absque Passualibus Sanitatis una Testimonio quodam locum profectionis provisis et in cunctis intermediis stationibus visa instructis admitta­tur, et quaevis demum alia ad tutamen suae Jurisdictionis his sub adjunctis de praescripto Regulamenti Sanitatis deservientia quam accuratissime observentur. Queis in reliquo jugem incolumitatem precando maneo. Budae die 7. Julii 1831. Praet. Dom. Vestrae Benevolus JosephusPalatinus m. p. Cholera Agriae et in Oppido Heves. Praesidiales Palatini. M 1023. die 7. Julii 1831. Recentissime allata ex Comitatu Hevesiensi Relatio perhibet, morbum Cho­lerae orientali similem, indicto etiam Comitatu, et signanter in oppido He­ves et Agriae erupisse, et in priori oppido 2, Agriae vero 1 obiisse personam. Quamvis non dubitem, praet. Dom. Vestram in corformitate acceptarum abhinc invialionum circa praevertendam dicti morbi ad gremium hujus Districtus propagationem, efficaces dispositiones jam fecisse, ex incidenti nihilominus praegnantissimi periculi, Eandem praet. Dom. Vestram hisce ultra impensissime provocandam habeo: ut pro ea, quam hactenus in procurando attactarum in- viationum elfectu testata est solertia et activitate scopo arcendi a gremio Distri­ctus hujus praefati mali opportuna quaeque agere contendat, eo una praesenti­bus adnolato: quod Comitatus Hevesiensis partem sui gremii ad dextram fluvii Tama rippam sitam praecludi disposuerit. Cui in reliquo jugem incolumitatem precor, et maneo Budae die 7. Julii 1831 praet. Dom. Vestrae Benevolus JosephusPalatinus m. p. 3614 Passualtum extradatf o canta sit. Praesidiales Palatini. M 1029. die 7. Julii 1831. Commune omnino omnium Regnicolarum bonum exposcit: ut dum parte

Next

/
Thumbnails
Contents