Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/4 (Budae, 1861)

Continuatio altera regiminis imperatoris ac regis Francisci (II.) I.

15 CCamerae Hung. Aulicae et Supr. Armorum Praefecturae. Quod ipsum incl. huic Supremae Armorum Praefecturae Hungaricae (vel Camerae R. Hung. Aulicae) illa amica cum Requisitione notificandum duxit Con­silium hoc Locumt. Regium: ut erga requisitionem ejusdem Commissarii Regii Eidem ad consequendum praeattactum scopum sua quoque ex parte adjutricem praebere velit cooperationem. CRegni Protomedico.') In cujus nexu praet. Dom. Vestram eo hisce inviandam habet Consilium hoc Locumt. Regium , ut de eo provideat: quo Individua Facultatis Medicae Regiae Scientiarum Universitatis Pestanae per fatum Commissarium Regium pro­vocata eidem in occursuris casibus promptam cooperationem praestare, deside- ratasque Informationes praebere curae sibi habeant. Datum Budae ut s. 259». Linea praeclusoria in limitibus Comitatus Scepusien- sis versus Galíciám «lucenda. Conci. Cons. «A? 18200. die 5. Julii 1831. Comitatui Scepusiensi. Eisdem praet. Dom. Vestris penes seriam improbationem neglectus, quod in gravi hoc negotio in praesens usque nihil retulerint; praesentibus dislrictim committitur: ut in quantum eadem praeclusura praeter omnem exspectationem hucdum perfecte consummata non esset, circa eam e vestigio effectuandam in mutua cum Commissario Regio fovenda cointelligentia necessaria agant, et de resultato mox isthuc Relationem praestent, pro futuro autem in momentoso Cholerae negotio majorem exactitudinem curae, cordique sibi habeant. Datum Budae ut s. 2594. Militiae excubanti a<1 jutum Scrucigerorum die« tiu» stabilitum. Conci. Cons. «A? 18502. die 5. Julii 1831. (In seq. M. R. .7»? 7468 ddto 30. Junii 1831.) Suam Majestatem SSmam medio benignae Resolutionis Regiae ddto 25. Ju­nii a. c. editae cunctis militibus in linea cordonistica fine avertendi a Ditionibus Caes.-Regiis morbi cholera constabilita, excubantibus, a Vigiliarum Magistro retrograde sumtis, per tempus praeviae suae destinationis 2 xr. c.-m. ad ordi­naria sua stipendia clementer adjicere, atque extraordinariam hanc erogatio­nem a Camerali aerario ferendam jubere dignatam esse. Cum beneficii hujus etiam milites in cordone sanitario juxta fines Regni Hungáriáé versus Galiciam praestabilito appliciti participes sint, iisdemque adaucta stipendia a dato prae­viae altissimae Resolutionis Regiae assignata habeantur. Datum Budae ut s. 2595. Actio in transgressores linearum Contumaciae. Conci. Cons. A? 18503. die 5. Julii 1831. (In seq. M. R. M 7467 ddto 29. Junii 1831.) Prout nunc per lineam praeclusoriam partis Regni, aut advicinantis huic Provinciae, de contagio morbi Cholerae, suspectae aut effective infectae secu­ritati reliquae parti Regni sub obtutu Sanitatis prospici valet , ita inomisse ne­

Next

/
Thumbnails
Contents