Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
7G vaccinae praeceptiones, omnem hucusque de objecto hoc constabilitam doctrinam continentes; item regulae et cautelae practicae in exercitio vaccinationis observandae. efutitis laudibus abstinebunt, potiusque hic moderatione , quam exaggeratione encomio- rum litentur, inde stabilem vaccinae inter suos dignitatem omni jure ab ipso eventu sperantes; hinc tamen simul rarissimorum, qui esse isthic possint, sinistrorum casuum memores. §. 4. Si qui parentes nullis argumentis adduci possint ad proles suas vacciona- tioni exponendas , vicissim autem insitionem variolosam deposcant; potest quidem eorum petito deferre Medicus: nam praestat minus emolumentum conferre, quam nullum, aut minori periculo hominem exponere, quam majori expositum relinquere; sed tamen hanc insitionem unice facere poterit ea conditione, ut proles variolis dotanda strictissimae segregationi obnoxia sit, ne contagium in alios ullo modo derivari possit, erilque Medicus aut chirurgus publice, et coram Magistratu civili reus omnis ex tali casu propagationis variolarum. $. 5. Cum, datis licet compluribus diagnoseos indiciis, nihilominus anceps usque adhuc sit discrimen vaccinae verae a spuria in vaccarum uberibus; Medicus, qui fomitis vaccinosi e pustula, in vaccae uberibus praesente, omnemque vaccinae speciem habente , desumendi occasionem habiturus sit, eundem tantum ejusmodi homini inseret, quem certo scire possit, variolas non habuisse, deinde autem siimtum ex enata in isto pustula fomitem non antea passim, inque plures alios homines translaturus est, quam non tantum curiosissima totius in eodem illo vaccinae decursus observatione certo com- periet: istum prorsus legitimum fuisse; sed etiam, si ullo modo licet, facto insitionis variolosae experimento assertam esse prophylaxim variolosam certo probabit. §. 6. Cum Medicus fomite peregre accepto usurus est ad vaccinam suae domi introducendam; sequentes cautelas sibi commendatas habebit: 1- 0. Ut non tantum a vaccinatore experto et cordato materiam insitionis habere curet; sed etiam conetur rescire, quibus adjunctis, et inlluxibus eadem occasione transmissionis exposita fuerit. 2- 0. Ut primis insitionibus deligat personas , quae certo variolas non habuerunt; quaeve neque nunc proxime contagio earum expositae fuerunt; neque facile alius cujus- dnm morbi instantis metum faciunt; quae denique certo se subjiciant accuratae totius vaccinae decursus observationi. 3- 0. Ut apud hos vaccinatos alteram vaccinae insitionem instituat intra diem 5. et 6. juxta §. 3 . Instructionis ; ut non tantum decursum vaccinae utraque institutione obtentae exactissime observet, sed etiam, instituto quam proxime insitionis variolosae experimento , obtentae prophylaxeos plenam certitudinem sibi procuret. 4- 0. Ut fomitem novis insitionibus serviturum sumat unice e vaecinalis, quorum pustulae singulares prorsus regularem decursum habuerunt, et apud quos pustula per alteram insitionem genita decursum prioris suo progressu consecuta est; imprimis, si etiam succedanea variolarum insitio , suo effectu frustrata , genuinam vaccinae naturam probavit. §. 7. Licet verum sit, vaccinae insitionem quocunque anni tempore, quacunque tempestate, cuicunque homini, quacunque ceterum aetate , habitu , proclivitate in morbos praedito, fieri posse, imo praesentes etiam morbos neque turbari insitione vaccinae, neque hujus ipsius conditionem periculosiorem reddere: providus tamen et circumspectus Medicus in faciendo personarum vaccinandarum delectu certas sibi re illas curate observandas propone'. §. 8. Quemadmodum optandum est, illo tempore inseri posse homini vaccinam , quo quam certissime abfuit, ct abest ab omni occasione fortuiti variolarum contagii, ut quam tutissima ab omni frustrati effectus invidia praestetur vaccinatio; ita nihilominus omni argumento suadebit Medicus insitionem iis, qui actu in occasione versantur ineundi contagii variolosi, eamque insitionem admissam, facta praevie, et expressis verbis publice declarata ancipiti quoad prophylaxim variolosam prognosi , sine mora exequetur. Cum variolae ut plurimum 14. a contagio fortuito die inchoent ; vaccina autem jam nono ab insitione, regularem, et solitum progressum sortita die, universum habitum alliciat, atque adeo effectum prophylaeticum exerere incipiat, spes adhuc justa superat impediendae eruptionis variolosae : quin , si id omnino non obtineatur, saltem minores ex insita simul vaccina variolas fieri videntur sibi complures observasse. §. 9. Licet infantes ubera sugentes , imo ipsi recens nati statim sine ulla noxa vac- cinati sint; deposcit tamen prudentia, ne id alias liat; quam dum periculo contagii \a-