Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

I t vi i o vaccinationis negotium in gremio Jurisdictionum ordinatae pera­gatur , sequentia defigenda proposuit et quidem : 1. lit initium vaccinationum fiat in loco principe Comitatus, praesente ad 77 riolarum fortuiti subduci non possunt. Alioquin melius usque post tertium a nativitate mensem differtur vaccinatio, quo tempore minuta jam est summa infantum proclivitas ad convulsiones, quas quantumvis exiguum suapte irritamentum vaccinae tamen videtur ali­quando posse concire, praesertim in corpore, in quo multa alia contemporanea adjuncta iisdem conciendis inserviunt. tjj. 10. Eadem regula valet ad periodum dentitionis, tum e singulari infantum per id tempus proclivitate ad convulsiones, quam accessorio qualicunque stimulo exaggerare cautum esto; dum vero, quia eodem tempore frequentius ingruunt infantibus febres, et exanllieses cutaneae, quae vario modo mutare aut interpellare possunt decursum vacci­nae; tum denique propter solitam in eo stadio inquietudinem infantum, cujus sub jacta­tionibus facilius sibi rumpant pustulam vaccinae , fortuitas in aliis corporis partibus in­sitiones faciant, quarum novus stimulus, locis praesertim sensibilioribus affixus, prae­sentes quascunque, aut imminentes a dentitione molestias graviter possit exaggerare. §. 11. Nullus morbus chronicus, non contagiosus, observatus est hucusque aut exasperari a vaccina , aut regularem illius cursum interpellare. Morbi cutanei quicunque neque impediunt successum vaccinationis ; neque speciem vaccinae mutant; tantummodo curandum est, ut loco ab illo exanthemate libero fiat vaccinatio , et ut vaccina per de­cursum servetur intaminata. Complures eruptiones cutaneae observatae sunt post exant­latam vaccinam aut suapte disparuisse, aut accoinodis remediis facilius cessisse. §. 12. Etiam foeminis gravidis sine noxa inseri vaccina potest. §. 13. An in hominibus contagium quoddam chronicum, exempli gratia venereum, habentibus hinc innocue , inde utiliter ad scopum prophylaxeos instituta sit vaccinatio , de eo nil hucusque distinctim notatum legitur. §. 14. Medicus, fomitem vaccinae sumturus pro novis insitionibus , sequentes cau­telas observandas habet. a) Abstinebit fomitem vaccinae sumere ex homine , qui simul alio quodam morbo contagioso sive acuto, sive chronico laboret. b) Licet vaccinae fortuito concitae per humorem, ex pustula insitione obtenta alibi applicatum, aeque vaccinam veram alii personae communicare possint; tamen, ob faci­lem alius pustulae pro vaccina sumendae errorem, nunquam sumet humorem novis insi­tionibus destinandum aliunde , quam ex pustula proprio insitionis artificio obtenta. c) Non sumetur fomes insitionis ex pustula, quae in specie externa, totiusque de­cursus ratione vel minimum a normali, in Instructione expresso, desciscere comperiatur. d) Tempus , modus , cautelae sumendi fomitis , ne ex vaccina per se genuina con­tagium sumatur minus genuinum , nullique aut spuriae vaccinae producendae detur oc- vasio , in Instructione exposita sunt. §. 15. Nein sexu sequiori cicatrix a vaccinatione reliqua personis, brachia nuda gestaturis, aliquam decoris externi labem conciliet, accommode fiet insitio non multo in­fra articulationem brachii, longius supra insertionem musculi deltoidis. §. lti. Praecepta faciendae insitionis ipsius in Instructione ubertim exposita sunt. 17. Facta insitione Medico curanda sunt sequentia. a) Ut regularis vaccinae decursus nullo casu fortuito intercedente turbetur, inter­pelletur , succidatur. b) Ut symptomata Vaccinae insitae sive localia, sive universalia, si forte in sin­gulari casu exorbitent, aut molestiam facessant, idonee contemperentur. c) Ut accessoriae irritationes vaceinosae caveantur. d) Ut certitudo obtentae , quae destinabatur, prophylaxeos variolosae procuretur. §. 18. Decursum ortae vaccinae imprimis interturbat ruptura pustulae ; si hoc fiat ante diem septimum, natumque hinc humoris profluvium continuet, tunc non formatur areola , non intenditur se se formantis inflammatio, non sequitur actio vaccinae in lotam constitutionem , quae ad prophylaxim necessaria est. Ad rupturam praecavendam curan­dum est, ne vaccinati scabant pustulam , ad quod nimius aliquando illius pruritus invi­tat ; ne rudior tela , aut angustia manicarum pelliculam deterat: quamobrem dissuendae nonnunquam manicae, et lenioribus spleniis tegendus, aut fasciis ambiendus locus est. Ruptae pustulae uberiorem fluxum idonee compescit, ulterioreinque regularem decursum inducit guttula acidi vitrioli diluti, aut plumbi acetati, eidem instillata , deindeque imposita splenia aqua frigida madentia. §. 19. Si febris accuta intercurrens tardat, suspendit progressum vaccinae, eadem per legitimam curandi rationem contemperata , vaccina intercisum cursum continuat.

Next

/
Thumbnails
Contents