Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
TO §. TO. Qui conditionem sodalis pharmaceutici inire in quadam officina vult, debet docere absolutum tirocinium, aut studia practicantis, et proferre schaedam legitimam obtenti gradus sodalitii supra praescriptam; porro si tirocinium multo ante egressus est, debet insuper promere testimonia a Magistris artis, apud quos hucusque servivit exarata, aut saltem Testimonium servitiorum ultimo anno locatorum. §. 71. Susceptum sodalem Apothecarius aut Provisor sistit apud Medicum magistratualem, aut si is in loco non degat, interea etiam dum is suo tempore adveniat, apud Chirurgum magistratualem qui visis, et probatis morum atque scientiae testimoniis delectui assensum praebebit. Medicus magistratualis .,vidi suum“ apponet productis coram se Testimoniis eoque facto susceptionem sodalis ratam habebit. §. 72. Si quis sodalis ambigua, aut plane malae notae Testimonia proferat, juxta tamen emendationem polliceatur, discreto magistratualis Medici consilio , emendationis probabilitatem rite appendenti, relictum est: an eidem in officinam cooptando assentiri debeat, nec ne. Priori in casu illius moribus peculiarem attentionem in longius tempus impertietur. §. 73. Licet, ut supra dictum est, quisque Apothecarius aut Provisor pro suorum sodalium, vel tironum erroribus cavere debeat; nihilominus cujusque adulterationis, aut exaggerati pretii poenam dabit non tantum Magister pharmaceuticus, sed sodalis etiam, qui eam illo quantumvis imperante executus est. §. 74. Si sodalis aut adulterationes aut pretiorum exaggerationes fieri, imperarique a Magistro sciat, debet eas significare Magistratui locali, simulque indicare, quibus modis eaedem suapte resciri, atque detegi possint. Magistratus localis, aut Medicus in ulteriorem indaginem adhibendus sancte cavebit, ne index facti quoquomodo prodatur; sed vero simul id etiam, ne praematura rei vulgatione fides Pharmacopoei publica in dubium temere vocetur. §. 75. Si sodalis post aliquod servitii tempus velit missionem sumere, debet consilium suum Proprietario aut Provisori sex septimanis ante annunciare. Eadem lex manet Proprietarium, qui velit sodali suo nuncium mittere. Si quid hic alterutra ex parte contra fiat, primus oriundae hinc disceptationis judex esto Medicus magistratualis, qui studebit rem amica tractatione dirimere. Interim integrum manebit cuique parti, quae injuriam sibi illatam censebit, ad ulteriorem Magistratus politici decisionem provocare. §. 76. Quisque Pharmacopoeus tenetur decedenti sodali dare Testimonium super diuturnitate, et qualitate praestitorum a se servitiorum, cui insuper subscribet Medicus magistratualis aut ejusdem in loco delegatus. §. 77. Magistro Testimonium dare recusante, aut sodali datum Testimonium respuente, primae disceptationis pensatio pertinebit ad Medicum magistratualem, atque tunc demum, si ejus decisioni alterutra pars prorsus acquiescere nolit, licebit eidem rem referre ad Magistratum politicum. §. 78. Quisque Apothecarius debet servare Prolocollum susceptorum et dimissorum de tempore in tempus sodalium, ut si culpa quaedam pharmaceutica in eorum aliquem rejiciatur, tempus commisae culpae cum tempore praesentiae legaliter componi, indeque ulterior rei politica aut forensis pertractatio rite institui possit. Eodem modo servabit Protocollum tyronum, in quo tempus susceptionis, manumissionis , et status conditionum ad susceptionem, et manumissionem pertinentium adnotabitur. Caput VII. De superinspectione, et visitatione Pharmaciarum. De compertis erroribus aut emendandis, aut plectendis. §. 79. Ad Magistratus politicos locorum, speciatim autem ad Medicos ma-