Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

69 definiendorum methodum inivit, quae mutabilis inde materialium simplicium ex inde aliarum vitae civilis necessitatum pretii congruam rationem est habitura. Prelia medicamentorum, et laborum pharmaceuticorum auctoritate publica de­finita peculiari norma, quam Taxam vocant, pro Ditionibus Caesareo-Regiis describuntur. §. 63. Quisque Apothecarius tenetur medicamenta cuncta pretio in illa Norma defixo promere, quo exaggerato se poenae eadem norma expositae obno­xium facit. Sedvicissim in incassandis debitis, quae apud ipsum hoc nomine con­tracta sunt peculiarem Magistratuum civilium succursum requirendum habet eadem norma promissum, et imperatum. Si tamen Apothecarius medicamenta erga for­mulam medicinalem ab agyrta, a persona medica non legitima scriptam prom- sit, debitum pro illis aes a debitore coram Judice civili deposcere non poterit. §. 64. Ut Medicus magistratualis occasione annuae, aut aliarum visitationum indagare possit; an nulla in taxandis medicamentis exaggeratio locum habeat, debet Provisor cum fine cujusque mensis omnibus medicamentorum formulis in faciendos Elenchos annuos apud se relinqui solitis inscribere sua pretia, ut ve­niens quandocunque Medicus occasionem habeat promiscue faciendi ea de re periculi. Etiam formulis medicamentorum parato aere redemtorum desumta pretia semper adseribenda sunt. §. 65. Si aucta inprimis materialium pretia deposcant augmentum pretio­rum, pro medicamentis inde conflandis, integrum est Apothecariis hanc necessi­tatem apud magistratualem Medicum, aut apud Magistratum suum civilem scripto exponere, ad quos pertinebit, hanc expositionem una cum ejus motivis, suaque sententia sine mora ad regnicolare Dicasterium referre. §. 66. Si Medici in usum aegrorum privatorum sive medicamenta sim­plicia sive praeparationes chemicas praescribant, quae non occurrunt in Dispen­satorio pharmaceutico, atque adeo neque pretium in norma taxali expositum ha­bent, utique integrum erit Pharmacopaeo, eorundem pretium privatim defigere. Sed tamen faciet hanc determinationem cum conscientia eorundem Medicorum, debebitque taxam determinatam referre in Prolocollum illud singulare, quo talia medicamenta inscribi praeceptum est, ut res omnis ad scientiam Medici magis­tratualis possit pervenire. §. 67. Si quis Medicus, ad rationes Aerarii publici erogationes medici­nales quocunque in Instituto medico practico faciens, talia medicamenta velit praescribere, utique istud illi prorsus integrum debet esse, sed hoc illius con­silium referendum est ad congrua Dicasteria, ut audito Pharmacopoeo pretium pro iisdem pendendum praevie definiatur. §. 68. Quemadmodum pertinebit ad officium Medicorum magistratualiuin, ut occasione annuae de visitatisPharmaciis Relationes referant dirigenti Dica- sterio, quae remedia singularia sive simplicia, sive composita, in Dispensatorio non expressa , in gremio suae functionis adhibeantur , ut talium rerum usus et utilitas quam primum ad notitiam publicam perveniat; ita simul indicabunt pri­vatim hucusque defixa eorundem pretia, ut deinceps de istis auctoritate publica constituendis possit provideri. Caput VI. De sodalibus pharmaceuticis. §. 69. In omnibus, quae sunt hucusque expositae et definitae, functioni­bus suis Apothecarius proprietarius, aut Provisor utitur auxiliatrice sodalium et tironum opera, ita tamen, ut pro omnibus, qui in parandis promendisque pharmacis, et desumendo pretio per eos committuntur erroribus, ipse in persona cavere debeat. Tanto magis necessarium est eum constanter precesen- tem, suorumque laboribus intentum adesse.

Next

/
Thumbnails
Contents