Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

57 Vltitilatiomiiu species ad evitandam Milii lan», chirur­gico attestato comprobandae. Ccncl. Cons. A? 25509. die 22. Nov. 1803. Cum jam frequcntiores mutilationum militiae effugiendae causa perpetra­tarum casus occurrerint, fine juvenum pro futuro ab hoc crimine tanto magis absterrendorum, id, quod quidem natura sua intelligitur, specialiter providen­dum est: ut similes sui mutilatores, in quantum, non obstante mutilatione, quae nefors minoris considerationis esse potest, ad gerenda arma, praestandaque pe­nes Legiones servitia militaria idonei comperirentur, ad rationem concernentis Legionis hungaricae, cui reliqui concernentis Jurisdictionis tyrones adscribun- tur, et quidem aeque in sortem respective statuendorum tyronum obtingenliae, assententur, adeoque nonnisi in casu plenae ad modo dicta servitia militaria i n h a b i 1 i t a t i s , ad rem vecturariam resignentur. Unde praet Dom. Vestrae in nexu Intimati de dato 5. Oct. a. c. Nro 22153 hisce ultro inviantur, ut in Relatione, quae ductu ejusdem Intimati de casu in casum praestanda venit, etiam interventae mutilationis speciem, et gradum, pe­nes submittendum specificum , et fidedignum Chirurgi comitatensis Visu m-r e- p er tum, designent. Datum Budae ut s. 1560. IiiKiructio pro Regni Proiomedico aliissimo loco rata. Conci. Cons. A? 25588. die 28. Nov. 1803. (In seq. M. R. M 10250. ddto 5. Nov 1803.) Altissimam ratihabitionem / Normae instar inservituram. / Sacrae etc. intimandum: Instructionem pro Regni Hungáriáé Protome- Iico elaboratam , et in conformitate novissimae Resolutionis Regiae adaptatam, quam Consilium hoc Regium Locumtenentiale sub 13. Septembris a. c. Nro 20825 horsum submisit, isthic ad statum notitiae deservire. Datum Viennae ut s. 1563. Chirurgi et Pharinacopoei Ibi CoBiscriptioiiiim tabellis signo Nthene signandi, a statutione militari exeniti. Conci. Cons. A? 2304. die 14. Jan. 1804. Ex incidenti positarum, per diversas Regni Jurisdictiones, in objecto po­pularis ignobilium Conscriptionis diaetaliter decretae, dubietatum ac quaestio­num, Consilium hoc Locumtenentiale Regium praet. Dom. Vestrae sequentia pro Norma et Directione in occursuris casibus generaliter observanda, intimanda esse duxit. 1. Omnes et singulos vigore tractatuum diaetalium a statutione exemptos (huc intellectis capitulantibus, eo non obstante, quod in tabella consciiptionali separatam rubricam sortiantur) signo NB, notandos et distinquendos, ac in re­pectivis locorum summariis in rubrica aetatis supputandos, subtrahendosque venire. 2. Classem honoratiorum Instructionis sect. 2-dae §-um 12-um disserte qualificare, ac Magistracies civicos, illis exceptis, qui provisorie et pro tem­pore tale officium gerunt, classi honoratiorum accensere, ad hanc proinde eos omnes, qui sive, erga diurna, sive annuam etiam conventionem ad tempus so­lummodo assumuntur, et nomine Officialium magistratualium non gaudent. re­ferri nequire, iisdem proinde neque signum NB. competere. —Chirurgis

Next

/
Thumbnails
Contents