Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

58 interim, et Geometris, nec non Pharmacopoeis solitis diplomatibus provisis, et scientia sua specialem Gubernii Regii protectionem promerentibus, juxta Sectionis ejusdem praecitatum §-um classi Honoratiorum adnumerandis, signum NB. attribui oportere. 3. Cum nemo sine Passualibus peregre proficisci audeat, in istis vero tem­pus, ad quod validitas earundem extenditur, semper exprimendum veniret, omnes illos, qui ultra hoc tempus a loco sui domicilii emanent, pro absentibus reputandos, et praescriptis circa absentes conscriptionis regulis subjiciendos esse. Datum Budae ut s. Formulare testimoniorum medicorum in ingressu ad Pensionale Institutum necessariorum. Conci. Cons. 2IG2. die 24. Jan. 1804. Cum finis attestati medici per quemlibet, qui societatem altissime adpro- bati Instituti pensionalis Hungarici ingredi desiderat, praescripto generalium ejusdem Instituti Principiorum circulariter publicatorum §—phi 3-tii praevie pro­ducendi ille sit, ut ex hoc talis individui actualis valetudinis status, ac per con­sequens id clare ac genuine dignosci possit: an ea, quae ad amplectendum idem Institutum praerequiritur, firma sanitate frualur; nonnulla autem attestata hu­jusmodi medica, hucusque per publicos et ordinarios Regni Jurisdictionum Phy­sicos iis, qui haec scopo Institutum hoc pensionale ingrediendi expetiere, ex- tradata praemisso fini haud correspondere comperta sint; hinc ad praecavendum id , ne Deputalio praefati pensionalis Instituti ex interventu ejusmodi dubiorum, ac genuinum valetudinis concernentium individuorum statum haud referentium testimoniorum medicorum periculo exponatur, talia quoque individua , quae ex defectu firmae sanitatis minus qualificata sunt, in societatem suam cum praeju­dicio Fundi pensionalis recipiendi, et incorporandi, praet. Dom. Vestrae advo­luta isthic talismodi attestati medici Formula, / in qua status valetudinis Com­membrorum ad Instituti societatem qualificatorum requisita cum claritate, ac certitudine circumscribitur, cum eo praesentibus transmittitur, ut haec ordina­riis gremialibus Physicis ea cum inviatione extradetur, quatenus iidem exsupra- adductis relate ad scopum saepefati Pensionalis Instituti motivis, in expediendis similibus attestatis suis sub eo, quo publico officio suo obstricti sunt, Juramen­to, omni cum rigore procedere, eademque attestata sua individuis, talia fine al­tissime adprobatum pensionale Institutum amplectendi desideraturis, juxta prae- adjacentem Formulam, sed in illo duntaxat casu, ubi in respectivis his indivi­duis post conscientiosam disquisitionem statum valetudinis in Formula hac de­signatum realiter compererint, extradare; secus vero, dum nempe in talibus individuis minus firmam, dubiam, aut morbo affectam constitutionem nefors ad- invenerint, testimonium praemisso scopo desideratum, vel ex eo etiam simplici­ter denegare noverint, ac teneantur, quod parte quidem ex una, individua talia penes attestatum medicum fide minus bona, ac integra expeditum eidem Instituto pensionali incorporata in casum instituendae eatenus superrevisionis, et expedi­tis hujusmodi attestatis detegendae insinceritatis, dictamine praeprovocati §-phi 3-tii generalium ejusdem Instituti Principiorum, periculo praestationes ad Fun­dum Instituti depositas amittendi exponerentur; parte vero ex alia ipsi similia statum valetudinis talium individuorum palliantia attestata extradantes Physici dandae eatenus responsionis oneri semet obnoxios reddituri sint. Datum Bu­dae ut s.

Next

/
Thumbnails
Contents