Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

35 deinde: in quibus locis seu jam praeexistentibus, sive vero erigendis novis Apo­thecis militaribus, comparatio Juris civilis, et distractio medicamentorum in publicum admittenda, quave ratione haec posterior universaliter stabilienda foret; quo in passu per Consilium Aulae bellicum etiam ad Normam anno 1798 prae­scriptam, absque illius communicatione, provocatur. Ad ferendum super utroque Judicium Consilium hoc L. Regium imprimis praemittendum esse existimat: parte ab una Jura constitutionalia Liberarum Regiarumque Civitatum non minus quam Jurisdictionum in plano deposcere: ut Hae pro ratione necessitatis et numerum requisitorum Pharmacopoliorum defigant, et pro eorundem provisione idonea Individua deligant; constituti porro civiles Pharmacopaei ad explendas muneris et obligationis suae partes obstricti in exercitio etiam juris sui civilis nullo modo impediantur, aut graventur; parte vero ab altera curam, et vigilantiam super debita Pharmacopoliorum hujusmodi Instructione, et medicamentorum subministratione non tantum ad officium respe- ctivorum Physicorum civicorum, et comitatensium verum etiam ad immediatam Jurisdictionum publicarum Inspectionem, tum ad provinciam constituti per Re­gnum Protomedici, ac denique ad dirigentis Dicasterii politici sollicitudinem ct providentiam pertinere. E praestabilitis principiis his jam sequentia consectanea deducuntur: 1. Institutum militarium Pharmacopoliorum unice spectata indispensabili militiae necessitate, adeoque non nisi illis in locis seu actu praexistentia ultro stabiliri, seu nova constitui posse, ubi de requisita pro Nosocomiis militaribus medicamentorum provisione nulla alia ratione, et nec signanter per ineundos cum civilibus Pharmacopaeis contractus absque Aerarii dispendio prospici valeret. 2. Idem Institutum Apothecarum militarium ita omnino coordinandum esse, ne ex illo quoquomodo ullum in civiles Pharmacopaeos praejudicium ac damnum redundet, quo in specie illud refertur, quod alioquin diserto antelati In­timati Consilii Aulae bellici tenori conforme est: ut subministratio medicamen­torum praecise ad necessitates militares restringatur. 3. Ex defectu, aut malo statu civilium Pharmacopaearum ad rationem pu­blici nulla militaria erigenda venire; siquidem in primo casu erectio, in poste­riori melior coordinatio eorundem ad Jurisdictiones politicas ac eos, quibus inspectio juxta praemissa competit, respiciat. 4. Similiter, praeter actu in Regno praexistentes militares Apothecas seu cap i tales, seu filia les, quarum genuina consignatio isthic peroptabilis esset, novae quaedam militiae causa erigendae destinarentur, illud cumprimis necessa­rium foret, ut hujusmodi loca praevie cum Politico concertentur, quo nimirum sua via cum civilibus Pharmacopaeis de provisione Nosocomiorum militarium an et erga quae pretia assumenda tentamen institui valeret. 5. Individua militarium Pharmacopoliorum a comparatione juris civilis, ita sicut quoscunque alios, qui semet sufficienter legitimat, haut excludi qui­dem ; illud tamen suapte intelligi, quod non tantum haec ipsa comparatio cum specifico annutu respectivae Jurisdictionis pertractari, verum etiam hujusmodi Individuum quoad exercitium juris hujus civilis in omnibus eidem Jurisdictioni civili subordinari debeat; atque hanc subordinationem ita necessariam esse, ut si eidem diversarum nefors Jurisdictionum collisio obesse quiret, potius a quae­stionata juris civilis comparatione plene abstrahendum foret. 6. Prout autem modo facta comparatio ad casus tantum specificos, et praemissas conditiones reduci posset; ita eandem nullatenus ex principio, ct scopo introducendi Instituti militaris, neque vero generatim per Regnum secun­dum sensum Consilii Aulae bellici admitti valere. 3*

Next

/
Thumbnails
Contents