Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
28 Secundo. Cura generalis} seu Superinspectio omnium Nosocomiorum, et Monotrophiorumin quantum nimirum Lineam medicam attinet, neque tamen ullo pacto se in internam similium Institutorum Directionem inmittet, sed tantum si quos in ordinatione, delectu, praeparatione, et administratione remediorum, aut alimentationis naevos, aut alios defectus, necessariam mundiciem, et servitium Infirmariorum respicientes detexerit) hos Dicasterio dirigenti pro instituenda Investigatione et ferenda medela referet. Tertio. Ut Opinionem et Informationem depromat in objectis, quae directe Lineam medicam concernunt, et in casibus tam morborum epidemicorum inter homines, quam quoad morbos pecorum, et Instructiones, atque Praeceptiones agendorum politico-medicas, et stricte medicas elaboret; super annue submittendis, juxta certum planum per se Proto-Medicum ultra elaborandum Relationibus Physicorum tam comitatensium quam civitatensium in negotio Sanitatis eidem per Dicasterium hocce communicandis, succinctam annue Relationem comite opinione sua substernat in ultroneos usus deservituram. Submittenda vero Physicorum Relatio contineat: 1. Descriptionem naturae, causarum, effectuum, et curae morborum tam sporadice, quam epidemice, aut endemice grassantium. 2. Visitationes Pharmaeopaearumannuasquamethodosusceptas? 3. Abusus Sanitati adversos, et esculenta noxia, venditionem nefors remediorum a la minuta per Materialistas, Pliarmacopaeis solum competentem. Agyrtarum deceptiones, et curas. 4. Frugum, aut aliorum alimentorum nocivam indolem, vinorum mangonisationein, aut adulterationem, et quae sunt similia sanis Politiae medicae principiis adversa. 5. Neo-detecta Naturae producta tam pro remediis, quam in alios usus nefors deservitura, aut civitate donata remedia domestica, quae seu generi humano utilia , aut ulteriori indagine digna visa sunt, exhibere; hac enim ratione in totius tandem Regni physico-medicam cognitionem et descriptionem pervenire licebit. Quarto. Quamvis secundum stabilita principia, Officia Prolo-Medici ab Assesoratus Commissionis Studiorum distinquentia Proto-Medico Directio, et Superinspectio Studii medici haud competat; cum tamen vigore benignae Resolutionis Regiae Proto-Medico praeter alias Officii sui incmnbentias etiam Superinspectio in Re liter a r io-medica modal i täte attamen per Consilium hoc L. R. proposita, concessa fnerit, habebit hic Superinspectiohem Studii medici, ea tamen ratione, ut semet iu ipsam internam Facultatis medicae Directionem et coordinationem, quae sublatis Directoratibus: Facul tatis Decanum et Facultatem, Mae is tratumq ue Universitatis solum respicit, nullo pacto immittat. quin tamen propterea Superinspectio ejusdem in Re litteraria medica nequaquam ad Objecta stricte dunta- xat sanitatica restringatur, verum liberum illi manebit Reflexiones suas, si quas in Re literaria medica meritorias habet, Consilio huic Regio Lecuintenentiali proponendi, quemadmodum ipse etiam Decanus, Directionem Facultatis medicae depen- denter a Praeside, et Magistratu Universitatis habens, cointelligentiam cum Procomedico eatenus fovere, et mutua ejusdem cooperatione uti potest. In illis porro Objectis, quae cum universali Sanitatis negotio nexum habent, et centralem Dicasterii Directionem exigunt, auxiliarem pro ferendis Decisionibus , et dimittendis Ordinationibus operam dirigenti Dicasterio Protomedicus praestare obligabitur. Sessionibus Commissionis Studiorum Proto-Medicus, nisi per alias muneris sui partes impeditus luerit, continuo cum voto interresse poleiit, ia casibus illis