Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)
Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.
29 ubi de gravioribus objectis, Sphaeram medicam respicientibus, agitur, praesentia illius alioquin inevitabiliter necessaria existente. Ut denique Proto-Medicus occassionem nanciscatur, in cognitionem habilitatis neoassu mendorum erga requisitionem Jurisdictionum Physicorum, Chirurgorum, et Obstetricum perveniendi, liberum eidem erit Examinibus rigorosis medico-chirurgicis intervenire, et e beneficio Taxarum, exinde obvenientium, ita participare, prout id ipsum etiam alteri Commissionis Studiorum Assessori Pfysterer recentissima b. Resolutione concessum habetur. His muneris, et officii Froto-Medici partibus disserte explicatis Proto- Medico incumbet ea3 quae dirigens Dicasterium vel pro effectuatione, vel Informatione in Re Sanitatis ad eundem derivabit, exequi, et eidem Dicasterio Relationem praestare, ejus proinde Officii erit: tantum informare, et proponere; Consilii vero L. R. disponere. Nulla proinde cum Jurisdictionibus officiose corre- spondendi aut apud eosdem disponendi jure gaudebit, atque ideo etiam permanente aliquo ammanuensi, ut defunctus Vezza, qui una Director Facultatis fuit, haud opus habere videtur, sed cum tamen voluminosiores Informationes per Proto- Medicum praestandae describendae saepius evenire possint, hinc Sua Majestas Sacratissima clementer admittere dignabatur, ut in similibus casibus erga Requisitionem Proto-Medici Eidem Diurnista applacidetur. Datum Budae ut s. 1584. Publica licitatio Pliaruiacopolii. Conci Cons. M 926. die 11. Januarii 1803. Vidua denati Apothecarii Jász-Berényiensis Josephi Sche- kenback, Pharinacopoeam suam ibidem praehabitam, una cum adpertinente domo, et aliis aedificiis publica licitatione mediante divendi expetente, ex parte Districtuum Jazygum et Cumanorum pro desiderata hac licitatione terminus in 18. Aprilis a. c. praefixus est, praet. Dom. Vestris committi, ut rementionatum terminum per gremium Jurisdictionis suae divulgandum ordinet. *) Dat. Budae ut s. 1585. Opus Francisci Scliraudt: de peste Syrmiensi. Conci. Cons. M 1915. die 25. Januarii 1803. Cunctis Regni Jurisdictionibus, atque cunctis Monarchiae Provinciis: Siquidem opus Schraudtianum de peste elucubratum prelum jam reliquerit, Typographia vero Regiae Scientiarum Universitatis praefati Operis transpositionem in se assumpserit, et ideo unius exemplaris pretium, una cum transportualibus expensis 9. fiorenos constituat; hinc praet. Dom. Vestris praesentibus committit Consilium hoc LocumtencntialeRegium, ut pretium praefati Operis pro duobus exemplaribus. sibi subinde transmittendis, quorum unum in Archivo asservandum aliud autem gremiali Physico, pro congruo usu, et directione extradandum erit, e Cassa domestica cum 18. fnis exsolvendum quo ocius isthuc transponant. Datum Budae ut s. 1586. Methodus farinam e Solano tuberoso parandi. Conci. Cons. M 302-4. die 8. Febr. 1803. In advoluto A) B) uberius expositum habetur, qua ratione, et quidem duplici methodo, ex tuberibus Sol a ni tuberosi farina obtineri, et obtenta haec farina pro pinsendo etiam pane utiliter adhiberi possit. ) Inter varios Pharmacopoliorum divenditionis modos — en casus pubicae Licitationis ! — Author.