Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

1538. Relationes super visitatione Pliariiiacopaearuiii qaia inodalitate concinnandae. Conci. Cons. M 14235. die 6. Julii 1802. Cum e Relationibus super visitatione Apothecarum pervarias Regni Jurisdictiones praestitis compertum fuerit, quod aliqui Visitatorum vitia Officinarum audacter indicaverint, sed reagent ia, quibus ad hoc usi sunt, reticuerint; alii visitata remedia enumerent, et generalem lau­dem subjungant, aliqui autem nec examinata remedia nominent, sed cuncta in genere laudent; denique quod in omnibus mentio fiat, Mercu­rialia, et Arsenicum cum proprio mortario, et bilance loculo includi, clavi per Pricipalem custodita, hinc autem eveniat, ut Mercurialia in dies usitata eodem mortario, quo ante tritum est Arsenicum, teri debeant; eajn opter hisce commit­tendum habet Consilium hoc Locumtenentiale Regium: ut penes Apothecas medio Physici concernentis disponatur, quatenus solum Arsenicum cum suo mortario, et bilance recludatur, Mercurialia vero eodem loco, in quo asser­vantur, non minora venena, e. g. plumbata, Digitalis, Opium etc. relinquantur,- in reliquo autem, cum superflua sit enumeratio certorum duntaxat remediorum visitatorum, siquidem Visitator Publico non solum de quibusdam, sed de omnibus medicamentis dato tempore in Officina existentibus vadem agere debeat, pro futuro Relationes de visitatione Apothecarum ad prae­scriptum benignarum Normalium ad amussim co n fo rm at ae prae­stentur. Datum Posonii ut s. 1539. Comes F t a i» c i s ens S z é c h é n y i Bibliothecam Musaeo national! donat. Conci. Cons. »M 16503. die 26. Julii 1802. Comes Franciscus Széchényi Bicliothecam suam magnis sumpti­bus comparatam, una cum Manuscriptis, et Collectione Rei Nummariae Cuprorum item et Mapparum Regno Hungáriáé dono obtulit; donum hoc illustre, Sua Majestas Sacratissima peculiari cum complacentia acceptare, ac una desiderio ejusdem deferendo clementer indulgere dignata est, quo prae­latus Comes Custodem hujus Bibliothecae, Pestini defigendae, cum Can­cel 1 i s t a , et famulo ejusdem, Salario e Fundo Universitatis provi­dendos , durante vita ipse denominet. Quod ipsum singularis ejusdem in Rem literariam et Patriam amoris, ac studii testimonium pro omnium notitia, finemque in eum hisce notum redditur; ut et alii similes Thesauros literarios tenentes, hoc singulari Comitis patriotico zelo accensi, Musaeum hoc patrium suis locupletare documentis, nomenque suum perenne facere valeant. Datum Posonii ut s. 1530. Caristia omnimode praecavenda. Conci. Cons. JS? 22942. die 25. Aug. 1802. CurnpartimexRelationibus Jurisdictionum super spe procreationis submissis, partim etiam ex eflectu longius perdurantis siccitatis non vanus oriatur metus, ne in quibusdam partibus Regni, in subsistentia populi defectus emergat, providen- *) 25 *) In quantum Bibliotheca haec quoque Opera medica continet, in tantum eam hic commemorare oportuit. Author.

Next

/
Thumbnails
Contents