Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

26 tiam praet. Dom. Vestrarum co provocandam habet Regium hoc Locum- tenentiale Consilium, ut ne parte quidem ab una per ineundas praematuras et minus necessarias Dispositiones metum hunc adhuc amplius excitent, parte tamen ab altera si reális et fundatus eatenus subversaretur metus, ad ferendam in tempore opem, mature jam manum admoveant. Quem etiam in finem solerter primum dispiciendum erit, quae et quanta sit domestica populi sui provisio, num in gremio suo, aut vicinis Comitatibus ea ad­sit frugum quantitas, quae tegendae populi etiam sui necessitati sufficiat. Tum ad­monendi erunt singuli, ut sibi de necessaria tam pro sui alimentatione, quam et oeconomiae provisione in tempore prospiciant, ne secus praestando ex publico adjutorio nimium quam fidentes, hanc negligentius curent} aut quam habent etiam largius consumant. Media porro quae in casu comperiendae reális necessitatis arripienda providentiae praett. Dom. Vestrarum deferuntur, sunt imprimis provocatio concer­nentium Dominiorum terestralium ut subditis suis anticipatione fru­gum et pro sui hyemali intertentione et futura etiam seminatura succurrant, tum vero coémtio frugum anticipatis et mutuo etiam levandis ad rationem Cassae domesticae pecuniis. Super effectu autem eorum quae disposita fuerint, aut quae nefors occurrerint difficultatibus Regium hoc Consilium Locumtenentiale Rela­tionem praett. Dom. Vestrarum praestolaturum est. Datum Posonii ut s. £531. Rationes medicinales Excelso Consilio submittendae, Conci Cons. A? 19782. die 21. Sept. 1802­Cunctis L. R. et Montanis Civitatibus. Cum Camera Regia Hungarico-Aulica neque ad revisionem Rationum me­dicinalium neque ad assignationem Auszugalium pharmaceulicaruminflu- xum quempiam ‘umere velit, sed id solum desireret, ut deinceps Rationibus came- raticis in locum Auszugalium per Pharmacopaeos exhibitarum in sequelam circularium Ordinum sub 1. Dec. a. p. Nro. 26303 emanatorum Consilio huic Lucumtenentiali Regio submittendarum assignatio per Consilium isthoc Regium facta, et Pharmacopoei quietanlia accludantur; hinc civico huic Magistratui in nexu praecitatorum Ordinum u tro committit Consilium hoc Locumtenentiale Regium, ut Rationes pharmaceuticas praescripta modalitate de semestri in semestre adeurrate ad Consilium hocL.R. submitterie accipiendam vero desuper abhinc assignationem, tum quielantias Pliarmacopaeorum Rationibus cameraticis in posterum juxta percipiendam a Camera R. Hungarico-Aulica Inviationem ad- nectere noverit.*) Datum Posonii ut s. 1533, Relationes systematicae Chirurgorum publicorum Phy­sicus revideat. Conci. Cons. M 20234. die 28. Sept. 1802. Ex Relationibus Chirurgorum, per Regni Jurisdictiones, respectu obser­vatorum in gremiis earuindem morborum, et medelae iisdem adhibitae submitti so­litis, observatur, easdem potissimum continere formulas medicamentorum aegris sin­gularibus exhibitas, utadeo in sphaera dicasteriali exiguus earum usus haberi possit. Cum vero singulae Jurisdictionis Physicus velut adjunctis rerum gremii per se respiciendi proprior oportunissime dijudicare possit id, an aegris congrua remedia adhibita fuerint. *) *) Circulare expeditum 2-dn Novembris.

Next

/
Thumbnails
Contents