Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

15 Opus botanicum Comitis VV aldstein et Profes. Kietaibel. Concl. Cons. 20311. die 22. Sept. 1801. Qualenam Opus Comes Franciscus Waldstein, et Paulus Kitaibel Medicinae Doctor, ac in Regia Scientiarum Universitate Pestiensi Professoris Chemiae ac Botanicae Adjunctus edere susceperint, praetit. Domin. Vestra ex isthic / acclusa ejusdem Operis Indicatione perspiciet; cum autem Opus hoc elegantia, et intrinseco valore commendabile , ad celebritatem ac de­corem Hungáriáé non minus, quam utilitatem ejusdem conferat, comparatio­nem illius praetit. Domin. Vestrae de benigno Jussu Regio hisce commendari. Datum Budae ut s. / INDICATIO Operis Botanici, quod sub titulo: Plantae rariores Hungáriáé, descriptioni­bus et iconibus illustratae, editur per Comitem Franciscum Waldstein et Paulum Kitaibel Hungarum Nagy-Mártoniensem. Postquam Auctores nominati Operis multiplici experientia compererant: Hungáriám ut rerum aliarum, ita etiam plantarum rarissimarum esse feracissi­mam; Consilium ceperunt eam harum exquirendarum causa quaquaversum pera­grandi , et quas repererint stirpes nondum satis notas aut omnino incognitas, descriptionibus et iconibus illustrandi. Hoc fine cum exercitato pictore alpes carpaticas in pluribus Comitatibus, et montes alios, qui ab illis versus planitiem protenduntur, plurimos conscenderunt, partem planiorem Regni varia directio­ne percurrerunt, et Croatiam , Sclavoniam, Banatum atque Transylvaniam se­mel ac iterum adiverunt. Hac ratione plurium annorum conatibus et exantlatis ingentibus latigiis, atque pluribus vitae periculis materiem conquisiverunt tan­dem edendo Operi sufficientem, quod, ut rerum dignitati responderet, et cele­britatem Hungáriáé, alioquin ab ubertate aliarum rerum laudatissimae augeret, splendidum non minus, quam adcuratum et utile adparare adnisi sunt. Icones itaque ad plantarum vivarum imaginem confectas per aptissimum artificem aeri incidi, chartae Hollandicae, quam Regiam nominant inprimi, atque ita adum­bratas vivis ut dicunt coloribus pingi, descriptiones autem nitido typo in simili charta exprimi fecerunt. Ut autem et ipsis continuatio Operis, et emptoribus comparatio ejusdem facilior redderetur: icones cum descriptionibus per Decades trimestri intervallo prodituras edere, et singulam harum erga praenumerationem decem fiorenorum venum proponere constituerunt. Ita hactenus septem decades editae sunt, quas octava proxime , nona vero et decima cum titulo et praefatione pro complendo primo volumine, futura hieme sequetur. Constitutum quidem primum erat, ut elapso praenumerationis termino, qui erat 1. Augusti anno 1799 pro singula Decade 15 floreni solverentur; ve­rum, quia belli turbae venditionem multum impediverunt, et Majestas Sua Sa­cratissima Opus hoc ob utilitatem etiam in, publicum ex eo redundantem Juris­dictionibus intraregnanis commendandum clementer demandare dignata est; iis­dem illud erga praenumerationis pretium hisce iterum venale proponitur, itlem- que petentibus per Paulum Kitaibel Med. Doct. et Adjunct. Prof. Chem. ct Botan. in horto botanico Pestini degentem, praemissa praevia notificatione seu per decades, seu per integra volumina suppeditabitur. His expositis nonnulla de valore Operis notare juvabit, ut pateat hoc et pretio respondere, et in emolumentum atque decus patriae cedere. Quod igitur 151».

Next

/
Thumbnails
Contents