Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/2 (Budae, 1855)

Continuatio prima regiminis imperatoris ac regis apostolici Francisci (II.) I.

16 l-o descriptiones et icones adtinet, illas adcuratissimas, lias nitidissimas atqm* sumina diligentia elaboratas esse, oinnes Ephemerides litterariae profitentur, Opus hoc plurimis encomiis celebrantes. 2-o Quod Opus hoc praeter momen­tum nunc adlatum praeprimis commendat, et plantarum , quas exhibet raritas, utpote quae hactenus aut non satis notae, aut omnino incognitae erant. Ob utramque rationem valor ejusdem adeo non imminuetur unquam, ut potius au­gendus sit exemplo similium Operum, quae aequali pretio, demum in duplum aucto, vendita sunt. Est nimirum operum talium ea ratio, ut, cum editio eorum ingentes sumptus poscat, non millena, verum tantum 2( 0 aut 300 exemplaria confici queant, quo fit, ut tandem etiam raritate valor eorundem increscat. 3-oCultissimi Europae populi bene perspicientes rerum ignotarum, ut nullum de­siderium, ita nullum usum esse, jam inde a medio praeterlapsi seculi in provincias suas perquirendas grandes sumptus impenderunt, imo etiam in inhospita remotis­simarum terrarum deserta viros eruditos rerum Naturalium exquirendarum cau­sa ablegarunt. Communis itaque consensus cultarum gentium docet, cognitio­nem productorum naturae haberi utilissimam, ad quam augendam cum Opus botanicum, de quo sermo est, inserviat, idem etiam utilitatis ratione commen­dari nemo negabit. 4-o Excelsum Consilium Locumtenentiale Regium bene per­videns , in pervestigatione rerum naturalium Patriae nostrae indigenarum ad­huc multa agenda restare, Comitatuum et Civitatum Physicis jam repetitis vi­cibus demandavit, ut in has inquirendas operam impenderent, qua in re non paruin juvabuntur, si quae hactenus in Hungária detecta sint rariora vegetabi­lia , e memorato Opere intellexerint. 5-o Denique ut e cognitione vegetabilium, quae per hoc nota redduntur, immediatum etiam emolumentum redundaret, iis­dem usus oeconomicus, technicus et medicus, siquis illorum nondum satis co­gnitus innotuerat, additus est. Quare, cum haec ita sint, et nobilis gens hungara exteros quosvis, qui rerum naturalium investigandarum causa Hungáriám adeunt, et eas dein in Ope­ribus suis magno pretio etiam nobis vendunt, benevole excipere, et omni offi­ciorum genere cumulare consveverit, sperare licet, fore: ut Opus isthoc in patrio solo productum, elegantia et intrinseco valore commendabile, et Patriae celebritati, decori atque emolumento natum ultro foveat et suffulciat. 1514. Obitus militum iu bello occumbentium quomodo eruendus. Conci. Cons. A? 2H3i. die 29. Sept. 1801. Erga irequentissimas talium, qui de vita aut obitu partim filiorum, par­tim vero maritorum suorum in servitiis militaribus existentium, certiores reddi exoptabant instantias, recurrerunt quidem horsum complures Regni Jurisdictio­nes, ut sua via cunctorum illorum, qui Legionibus Hungaricis adlecti erant, in postremo interim bello Gallico occubuerunt, consignatio revecta jam nunc pace conficienda, et circulariler per Regnum vulganda disponatur. Cum interim Sua Majestas Sacratissima petito huic tum aliis momentosis ex reflexionibus, tum etiam propterea, quod Conscriptiones hujusmodi nullam caeteroquin authentiam saperent, haud detulerit, Consilium hoc Regium Lo­cumtenentiale praetit. Domin. Vestram de benigno Jussu Regio eo inviat, ut Recursus semet insinuantium familiarum et mulierum, quemadmodum hacte­nus , ita porro quoque de casu in casum pertractet; signanter vero in id invi­gilet, ut deinceps a respectivis patribus formales Consignationes: Nomina, Cognomina, Professionem, locum nativitatis, statum coe-

Next

/
Thumbnails
Contents