Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

numerum, numerus quoque aegrotorum in hospitalibus militaribus decumben­tium accrescat, atque hinc Chirurgorum quoque militarium necessitas quotidie vel ideo etiam adaugeatur, quod magnus Chirurgorum militarium numerus ad Cnesareo-Regiorum exercituum necessitates eductus sit, Consilium hocce Reg. Locumtenentiale praetit. Domin. Vestris hisce committit: ut non modo juvenes Chirurgos ad servitia penes militaria hospitalia suscipienda denuo et omnimode exstimulet, sed et erga requisitionem Status militaris eidem pro adjutorio ho­spitalium in Regno reperibiliuin Medicos et Chirurgos suos gremiales suppe­ditet. Datum Budae ut s. 119«. Mendici ulcera, aliosqaie corporis defectus palam mon­strantes , a collectione eleemosynae inhibendi, omnesque extranei abolendi. Conci. Cons. JV7 20887. die 2. Sept. 1800. Siquidem mendicantium numerus ex penitus neglecto ad publicam securi­tatem tendentis Politiae ordine adeo jam teste complurium Jurisdictionum rela­tione ubique adcreverit, ut non tantum majoribus in Civitatibus turmatim ober­rare, praetereuntes pertinaciter molestare, quin et plures eorum fine compas­sionis excitandae vulnera, aut d e f e c t u o s a membra sua publice ostentare; verum etiam ad dissita quoque loca fine stipis colligendae migra­re, ibidemque domesticis mendicis eam praeripere haud vereantur; ejusmodi vero mendicorum evagationes ipsam securitatem publicam, praesertim modernis belli circumstantiis haud parum labefactare pergant, ac pejores etiam post se trahere sequelas possint; hinc praetit. Dominat. Vestrae in consequentiam cir­cularium Ordinum sub 22-a Julii anni 1791 Nro 13526 editorum praesentibus serio committendum ducit Consilium hoc Locumt. Regium, ut in genere mox eas penes quamvis Possessionem hujus Districtus faciat dispositiones, quatenus extranei mendici a domesticis ad amussim separentur, et illi penes strictissimas Passuales, quibus tam personalis, quam et cursus iti­nerarius usque ad limites, aut si intraregnani sint, usque ad originis lo­cum observandus juxta praescriptas Normales inseri debet, versus originis lo­cum modalitate in dispositionibus sub 6. Maji 1788 Nro 14556 circulariter pu­blicatis praescripta, fle loco in locum sub custodia illico promoveantur ita, ut proxima Statio eos penes consignandam specificationem recipere, moxque itidem sub custodia ultro promovere teneatur; domestici vero ad provisionem ipsius Communitatis spectantes per eam praescripta ratione interteneantur; ii denique, qui vulneribus, ulceribus aut alio quopiam in oculos incidente, ac nauseam vel horrorem causare queunte defectu laborant, a frequentatione platearum et quo­rumvis locorum publicorum simpliciter arceantur. Si quos tamen post adaequa­tam hujus Ordinationis ofiectuationcm remotos ad eundem locum denuo remeare contingeret, illi qua stricte vagabundi poenis per praecitatas Patentales sta­tutis sei io plectantur, rursusque praededucta modalitate ad originis locum re­mittantur. — Noverit proine praeiit. Domin. Vestra circa strictissimam Mandati hujus efleetuationemillico necessaria disponere, Ordinationes altissimas quo­ad mendicorum provisionem itoratim emanatas, signanter in citatis altio- ribus Dispositionibus contentas crebrius republicare, et constituendo etiam In singulo loco ad hunc praecise Politiae ramum distincto e locali Magistratu in­) Ejusdem tenoris Ordines quaque dimissi fuere ddio 18. Febr. a. c. Aro 3813-,

Next

/
Thumbnails
Contents