Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

856 dividuo earundem effectui sub gravissimo responsionis onere ad amussim invi­gilare. Datum Budae ut s. 1491. Plamim erigendi Instituti Surdoinutoruiii Waciensis. Conci Cons. -M 24112. die 7. Oct. 1800. Isthic adnexa tum germanico, cum et hungarico Idiomate typis edita An- nunciatio / complectitur scopum, constitutionem, et coord i natio­nem Viennensis Caesareo-Regii Surdomutorum Universalis Instituti: non secus adumbrationem praeliminaris Projecti / secundum quod simile Insti­tutum in Regno etiam Hungáriáé erigendum esset. Patet ex hac Annunciatione attacti Instituti necessitas, inde deducta, quod sine ejusmodi educationis Instituto infelices illi homines, quibus natura sensum auditus, et vocis negavit, velut in naturali, et extra humanum consortium po­sito statu persistentes, in ruditate succrescant, otiosi, nullamque rnoralitatis et religionis notionem habentes, successive pro ratione animi et corporis con­stitutionis , nisi externa vi retineantur, appetitus suos, naturalesque instinctus sequantur: e converso autem, dum methodice educantur et erudiuntur, excul­tis, et in motum, activitatemque positis hac ratione intellectualibus dotibus, et physicis facultatibus, per obtentam religionis, rnoralitatis et scientiarum cul­turam tum sitiimet ipsis, cum et concivilibus suis utiles reddantur. Sua Majestas SSma pro paterna Sua sollicitudine hujusmodi salutare Insti­tutum, cuivis civium classi, absque religionis discrimine, commune etiam in gremio Regni Hungáriáé, et quidem in episcopali Oppido Vaciensi, velut loco in meditullio Regni, quem etiam aurae salubritas, et victualium pretii tolera­bilis mediocritas commendat, fundandum et constabiliendum decrevit, eo ad­dito: Institutum hoc altissima protectione et administratione gavisurum, ibidem in aliquo adaptando Fundorum politico-fundationaliuin aedificio post decursum unius anni erectum iri. Cum autem pro interna Instructione et dotatione quaestionati Instituti no­tabilior summa requiratur, quam nec Aerarium Regium in modernis arduis re­rum adjunctis, nec Fundi politico-fundationales, velut suas fixas destinationes habentes, suppeditare valerent: eam altefata Majestas Sua SSma ineundam con­suit rationem, ut pro eo, ac humanitatis officia exigerent, ad supportandas praefati salutaris Instituti necessitates quodlibet societatis civilis commembrum ad concurrendum juxta vires, facultatesque proprias symbola sua provocetur; praeit. Dom. Vestrae hoc ipsum eo fine intimetur, ut pro cognita sua liberalitate et humanitatis studio tam ipsémét memorato Instituto gratuitis subsidiis subve­nire , quam et facta praevie super ejusdem Instituti salutari scopo congrua pu­blicatione , alios quoque ad concursum exstimulare velit. Quantum ad collectionem et administrationem horum gra­tuito r u m subsidiorum: Nobili Andreae Császár G ö m o r i e n- sis, et aliorum Comitatuum Tabulae Judiciariae Assesso­ri, Rosnaviae residenti, pro suo hoc in negotio jam con­testato zelo et humanitatis studio, subsidia partim per se, parti m per nonnullos alios jam adpromissa, realisandi, et etiam ulteriora per totum Regnum sine tamen omni co­actione, sed ex pura offerentium liberalitate profluentia, vel in persona et o r a 1 i t e r, vel etiam litteratorie conquirendi provincia a 11 íss i m o N o m in e Re gi o quidem eo subnexo delata, ut quid-

Next

/
Thumbnails
Contents