Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
Aquam primam ebullitionem passam, a sedimento per filtrum separatam, commisi iterum retortae, et ebullire feci per integram horam; sub initium ebullitionis non turbabatur; post mediam circiter horam autem incoepit dimissa materia nitida granulosa opacari, quae se sub ipsa ebullitione in fundum recepit; filtro ponderato separata fuit granorum 15, e quibus centum pollicibus 5 obveniunt; huic terrae adjeci spiritum Vitriolig hic eam statim sine omni effervescentia imminuit, reliquum vero nova portio solvit sub digestione usque ad exiguum vestigium silicae; solutioni primae addidi jam Amoniam causticam, jam Potas- sam causticam; verum ambo haec Reagentia nullam fecerunt praecipitationem; cum vero superaddidi aquam calcis, mox sequebatur praecipitatio continuo crescens, quo plus additum fuit, usque dum unciae quinque aquae calcis absumptae essent; fuit ergo haec terra A. T. Chemicis ignota, quae cum spiritu Vitrioli in verum acidum Phosphori abiverat. Posterior solutio aquain calcis non praecipitavit, solvit plumbum sine effervescentia liquide induto colon; fusco; ex con- centrata hac solutione cum concentrato lixicio sangvinis plumbum viridi colore praecipitatum, sed cum Potassa caustica nec terra, nec metallum redditum est; luit ergo eadem terra A. cui hae qualitates propriae sunt. Aquam, quae filtrum transiverat, eidem vasi commisi, et ebullitionem aequali tempore concitavi; separabatur denuo terra exiguae quantitatis, simul etiam adhaesit vasis lateribus crusta simillima illi, quae prima sub ebullitione eidem adnascebatur, quantitate tamen illa paulo major. Terrae liberae affudi acidum Nitri, quod totam suscepit cum effervescentia; solutione hac acidum superfluum habente , porro usus sum ad extrahendum solubile ex crusta; relinquebatur tamen pars crustae supra vitrum acido insolubilis, quae adhuc grana saltem 6 videbatur efficere; huic affudi proportionatam quantitatem lixivii Po- tassae causticae, et vas agitavi usque dum crusta tota solvebatur. Methodus antehac exposita ex acido Nitri separavit cretam pondere granorum 12, e quibus centum pollicibus obveniunt grana 4; ex solutione potassina autem acidum nitri— cum separavit grana 2 silicae, quae se sub ipsa inspissatione ex suis principiis formasse videtur; ex hac silicae quantitate centum pollicibus aquae obveniunt grani %; reliquum crustae videtur terra A. fuisse, quae sisti nequit, nisi praevia Potassae cum acido aereo saturatione. Toffus hic secundarius omni carebat ferro, nisi forte per terram A reagentibus subducto Aquam ab his terris separatam, iterum commisi ebullitioni per horas tres, secessit denuo praecipitatum tarde subsidens granorum 9, e quibus centum pollicibus eveniunt grana 3, ex hoc acidum Nitri vix aliquid ponderabilis extraxit; Potassa autem caustica sensim totum solvit, sed adjecto acido nitrico, vix aliquid ponderabilis dimisit; fuit ergo fere pura terra A. Residuae aquae particula Syrupum violarum viridavit, quo sal alcallinus fixus liber indicatur; eget tamen hoc suppositum obfirmatione, cum plures sales neutri et medii, licet exquisite saturati, tamen hunc in pigmentum violarum effectum exerant. Quantitatem residuae aquae ab hoc experimento vix notabiliter imminutam, divisi primo in tres partes aequales; primam iterum in duas A. et R., secundam etiam in duas C. et D., tertiam autem indivisam reliqui E. Parti A. injeci Argentum Amonia solutum, quod reagens praecipitatur a salibus neutris, acidum muriaticum continentibus, sed nequaquam a continentibus acidum vitriolieum; pondus praecipitati fuit granorum 3 centum itaque pollicibus obveniunt grana 6; quae indicant acidi muriatici grana 1% Parti B. injeci Baritam purissimam acido Nitri solulam; pondus praecipitati fuit granorum 7 ; centum ergo pollicibus obveniunt grana 14,quae indicant acidi vitriolievi grana 2 851 54*