Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

852 sequebatur ulla turbatio, quapropter salia, quae huic aquae inspissatae super­sunt, nec basim metallicam vel terream, sed praecise salinam fixam habent; ad indagandum, an haec Potassa vel Soda sit. Parti D. affudi acidum essentiale Tartari ad illum aciditatis gradum, qui est cremori Tartari; verum nullus etiam post ulteriorem concentrationem seces­sit cremor Tartari; ex quo conclusi, basim salium neutrorum hac aqua con­tentorum esse praecise S o d a m. Quo autem sales hos fixos sisterem. Partem E. inspissavi ad exiguam quantitatem: haec, inter haec ultro tur­bata est, dimissa terra praecedente coctione secedenti prorsus simili; verum quantitas fiitrum ponderatum uno tantum grano auxit; liquor filtratus propter accedentem aquam, quae filtro abluendo inservivit, denuo inspissari debuit, ut salem in cristallis redderet, quod demum frigido in loco successit; primae hae cristalli duplicis erant generis: unum erat solitaria majuscula massa ex minori­bus cristallis imbricatim congestis constans; alterum cristalli nitidae innatan­tes; illa grana 8 aequans, aceto forti sine effervescentia solvebatur. Alcochol hanc solutionem turbavit et dejecit salem semiliquidum, qui agitatione soli­dus est factus aequiponderans grana 2% hic ab argento arnoniaco liquide est solutus; solutio autem acido Nitri saturata, accessu Nitri Barytae large est praecipitata; fuit ergo sal Glauberii. Alcohol inter haec praestitit turbidum, donec post horam dimisit sedimentum levissimum, quod vix granum aequavit, et se in proba cum Potassa caustica et acido Nitri terram A. monstravit; haec ergo acidum illud est, quod Sodam acido vitriolico liberam saturavit, solutio» spirituosa cum aqua, qua fiitrum ablutum est, insoluta aequavit circiter grana 10 quae Sodae purae iudicant grana 3%. Reliqum propter cristallos innatantes, et nullo pacto subsidentes in mas­sam cristallinam citra separationem redigi debuit, haec aequiponderavit grana 15, ex quibus aqua solutis argentum amoniacum dejecit grana 4, quae indicant acidi muriatici % grani, et consequenter salis communis grana i%-, Nitrum Ba­rytae autem (post saturationem cum acido Nitri) grana 9%, quae indicant grana iy, acidi vitri o lici, et consequenter salis Glauberii grana 6%, reliqua ergo grana 7 fuerunt Soda libera. Quatvor ergo sunt momenta, quibus terra A hanc analysim impedit: l-o praecipitata metallica cum lixivio sangvinis facta reddit solubilia. 2-do Sa­lia neutra acidum nitri vel muriaticum continentia reddit Alcochole solubilia. 3-io. Etiam volatiliora. 4-to. Acidum muriaticum in statu dilutiore per argen­tum plus minus inpraecipitabile; quibus accedit, quod ipsa terra A. cum aquae vaporibus profuga sit. Sequentia tamen aquae hujus principia sub his im­pedimentis sisti potuerunt, ex centum pollicibus cubicis. Acidi aerei liberi poll. cub. 51. Ferri gran, 1. Cretae gran. 22. Salis Glauberi gran. 8%. Terrae A. plus quam gran. 15. — Communis gr. 1% quae tamen quantitas, vere inferior est. Terrae A. T. gran. 2%. Sodae gran. 10%. Aqua haec utilis esse potest per acidum aereum integerrimae qualitatis, ferrum sat copiosum, et forte etiam per nova principia, quorum virtus Medicis hactenus ignota est. Solito minor salium purgantium quantitas, ipsa ad laudem aquae pertinet, utilia ejus principia deficientia, roborantia, putridum corri­gentia secundis viis non subtrahendo. Puritas huic aquae eximia est, absolu­tissima futura, si ingrati odoris causa, truncus ligneus cum lapideo recepta­culo , quod certe meretur , commutaretnr. Jacobus Josephus W interi m. p. Chemiae Professor.

Next

/
Thumbnails
Contents