Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
850 quod, ut mox docebitur, non evenit, odor iste potius a ligni, per quod liaec aqua ascendit, corruptione provenit, et tamquam accidentalis neglectus est. Centum pollices cubici hujus aquae fundebantur in vitrum cilin— dricurn, cui imponebatur Filtrum (prius aqua stillatitia copiosa lotum, quod in omnibus sequentibus experimentis est factum). < i autem affundebatur aqua calcis recenter parata: hujus prope librae duae admixtae sunt sine alia , quam ferri contenti (forma nubis flavae) praecipitatione. Antequam ulterius irem, hoc ferrum filtro prius ponderato separavi; quo facto, liquori denuo primum imposui filtrum, cui ultro aquam calcis affudi. Incepit liquor subito secedente alba terra opacari, quae, cum portio filtrata nullam ulteriorem ab aqua calcis mutationem patiebatur, filtro ponderato, separata et siccata fuit ponderis granorum septuaginta. Tercentos alios pollices cubicos, hujus aquae commisi retortae; postquam aqua in hac quinque minutis ebullivisset, retortam extraxi ex arena , inventum est sedimentum flavi coloris, cujus tertia pars ponderis , (centum pollicibus obveniens) erat granorum 18. Praeter hoc sedimentum inventa est tenuis crusta vitro, qua parte ab aqua contingebatur, adhaerens; hanc in mea methodo voco Pyrilicosam; quo ejus pondus discerem, affudi primo acidum vitri, quo pars cum effervescentia solvebatur, residuo autem post ablutionem Potassam causticam, vitrum per mediam horam agitando; ex solutione prima ope Amoniae blandae separavi prana tria, e quibus centum pollicibus obvenit granum unum; ex solutione potassina autem, per acida vix aliquid ponderabilis secessit; fuit ergo terra acida diversa a silica, chemicis hactenus ignota, quam voco A. Cum grana singula praecipitati per aquam calcis obtenti, indicent tot pollices cubicos acidi aerei, clarum est, aquam nostram habere in centum sui pollicibus, septvaginta pollices acidi aerei; cum vero ex his jam 19 in ipsa aqua saturati existant, terra absorbente, uliro sequitur: centum pollices aquae non continere liberi acidi aerei, quam pollices quinquaginta el unum, quae quantitas (cum ad perfectam acidulam volumen aeris aquae aequale requiratur) veram acidulam quoad quantitatem non constituit, omnino autem quoad qualitatem, quae se per redissolutionem prope duarum librarum aquae calcis valde acidam comprobat. Quo naturam terrae liberae, prima ebullitione secedentis discerem, solvi eam acido nilrico, quod totam excepta ferri parte suscepit; huic solutioni ponderata charta filtratae, adjeci primo solutionem salis amoniaci filtratam , cui peculiaris virtus est: Magnesiam contra Amoniam omnem in solutione retinendi; desuper adjeci Amoniam causticam, quae adhuc ferrum dejecit, quod priore filtro separavi et edulcoravi; ferri quantitas centum pollicibus aquae obveniens, fuit circiter grani 1. (parum plus fuit ferri per aquam calcis praecipitati, sed minus purum, cum calx ferro jungatur); multo minus ferri prodiit cum lixivio sanguinis ipsi integrae aquae acido priori mixtae affuso. Nam terra A. facit omnia praecipitata metallica per hoc lixivium alias dejicienda, in aqua solubilia; filtratae solutioni, quae ferrum dimisit, porro adjeci solutionem cristallorum Amoniae blandae, ortum sic est statim coagulum candidissimum, quod ergo fuit creta-, haec filtro ponderato affusa, edu'corata et siccata ponderavit grana 51, e quibus centum pollicibus aquae obveniunt grana 17, haec terra acido nitri soluta et inspissata cristallisabalur; fuit ergo creta stalactica. Liquor filtiatus commissus est digestioni, usque dum liberaAmonia cum acido aereo dissiparetur , quo facto addita est Pol assa caustica pro resolutione salis amoniacalis Magnesiae retinendae destinati; verum hacc liquorem haud turbavit. Caret ergo hoc primae ebullitionis praecipitatum omni Magnesia. Parti C. affudi solutionem salis amoniaci, et desuper Amoniam causticam; demum blandam, et post digestionem Potassam causticam , sed neutro hormn