Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

817 sitioneeorem apud praepositos sibi Magistratus agere, quo apti, nonnisi absolutis adminus humanioribus Studiis Juvenes pro Pharmacopolis, aut Chirurgis susci­amovere ; qua re satis aliquando cognita et perspecta , nos quoque sane in spem eri­gere possumus , fore , ut ullo in oppido terrave initium variolarum tum avertenda­rum , cum primi iisdem foedati statim in istiusmodi aedes fuerint accepti, fiat, atque deinceps istud exemplum laudabile pluribus in terris finitimis imitationem excitet*). *) In temporibus multo obscurioribus ars typographica per Europam , velut ignis per pulverem pyrium currens , est propagata ; nam per viginti annorum spa­tium jam ubique gentium prela iu usu fuere , — et etiam breviori tempore illae aedificia variolarum causa exstructa habebunt. Atque cum eadem per terras Europae cunctas in aedificiis ejusmodi exstruendis celeritas fuerit adhibita , tum venenum variolarum exstinctum — tum variolae ipsae plane exstirpatae erunt; atque inde sequeretur , ut quotannis in Germania septuagies mille , in Europa quater centies mille homines conservarentur incolumes , atque ge­nus humanum ad perfectionem absolutionemque perduceretur. Doctrina et via brevis variolas praecavendi et eradicandi. ,,Ubinam quaeso ea mater reperialur, quae exspectatione et metu futuri temporis suspensa non exoptet, ut exstirpatio variolarum ex toto peri queat ? Vbinam ille homo popularis beneque sentiens , qui, illam fieri posse , animo secum tantummodo agitans noti jam ita excitetur, ut omnes suos nervos et vires ad hanc rem sedulo juvandam et ad usum vocandam cum ceteris una intendatC. Guil. Hufeland. 1) Ratio hominum et populorum ope libelli cujusquam in usum nationis *) quam doctissime ac scientissime scripti atque vili pretio vendibilis docenda est naturam et effectus variolarum devastantes; officium easdem, praesertim cum exstirpatio fieri queat, a se avertendi penitusque eradicandi; signa earum , per tabulas aeri incisas coloribusque depictas illustrata; viam et rationem, quam prudentia hominis provida in contagione variolarum evitanda ingredi debeat; porro indicium necessarium, quod securitati publicae ac communi debetur , variolis quemque adfectum e societate mu­tua et communitate hominum sanorum eximendi. *) Huic libello tabula aliqua aeri incisa, in qua imago infantis alicujus ex variolis maligni generis morituri cernatur praeponi possit. 2) Extra urbem in ejusque vicinia aedificium aliquod cum aliis aedibus illi jun­ctis et cum horto ad variolis vitiatos accipiendos aptum exstruitur; idque tum neces­saria , simplici, ac munda suppellectili exornatur; porro homo aliquis prudens et probus illi praeficitur. Omnia autem ista , eo tempore , quo nullae adhuc variolae saeviunt, peraguntur ; atque deinceps cuncta haec Instituta in Ephemeridibus publi­cis in notitiam hominum inducuntur. 3) Quicquid incolarum et in oppido et in pagis vicinis spirat, hujus omnis illud aedificium commune censetur. 4) Si variolae in vicinia Loci aut Provinciae sunt, ubi ejusmodi aedificia exstant, atque lege ibidem cautum est, ut variolas nacti sejungantur oporteat ; tum homines loci illius aut provinciae de periculo publice certiores facti graviter hortatione aliqua excitantur ad accurate cautionis regulas ita observandas , et a se aliisque contagio­nem variolarum avertant *) Negotiatio ac commercium nullo prorsus modo turbantur. 5) Homo aliquis , sive sit parvulus, sive provectus aetate , sive pauper, sive divCs , sive indigena seu exterus , atque etiam religionis cujuslibet cultui addictus , quamprimum is in eodem illo aedificii circuitu finito, variolis *) minus magisve inqui­natus decubuerit, iste illico in id aedificium sine omni indulgentia ex legis praescripto accipitur. *) Notae variolarum per libellum popularem in universum sunt cognitae; quodsi ulla dubitatio est, tum Medicus aedificio variolarum praepositus decernere debet. 6) Ubi primum aegrotus in istud aedificium fuerit receptus, antea in aedibns illi junctis, vestibus ipsius omnibus depositis alias mundas cum subucula quoque pura induit. 7) Vestimenta exuta cum indusio pure lavanda , aerique libero exposita sic­canda sunt. 8) Aeger porro ibidem per custodes aut masculos aut foemineos institutos et eru­ditos optima , integerrima , accuratissimaque cura et custodia , cibo , vestitu et cu­stodia tutelaque ac omni opera , studio et consilio adjumentoque Medici et Chirurgi Iruitur ; qui uterque'") aedificio illi praesuut. *) Quodsi aegrotus vero quisquam majorem ulli alii Medico Chirurgove fidem ha­beat , hunc quoque illi in consilium opemque adhibere omnino licet. 52

Next

/
Thumbnails
Contents