Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

816 versitatem suo tempore accipiendae incapaces assumi soleant, tollatur, Claris­simis Dominis Physicis ex officio, publicique ratione incumbit efficaci interpo­tim sejunctio aegrorum fieri, et deinceps propulsatio luis ex variolis exoriturae uni­versae possit, scire oportet, eas aedes illo praecipue tempore, (|uo nullae variolae prolecto grassantur, exstruendas esse. Nam cum istae jam multos invaserint, tum nimis sero foret, tale aedilicium exstructum velle , quod sejunctio aegrotorum longe difficillima factu esset. Neque vero in oppidis et pagis singulis hujusmodi aedificia exstrui est necessarium ; sed nonnisi in oppido unoquoque ea sint oportet; ad quae tum pagi semper circumjacentes adnumerandi sunt. Eveniet autem nonnisi ex inter­vallo , ut pauci ac singuli variolis infecti illic recipiantur, id quod jam ex causis , quae supra memoratae sunt, satis manifestum est. — His itaque aedificiis positis in omne tum posterum tempus continget , ut, cum nostra aetate homo fere unusquisque inpriinis parvulus variolas nanciscatur, post separationem primorum aegrotorum, nonnisi millesimus et deinceps vel ne ullus quidem homo iis contaminetur*). Si quidem nempe, uti spes est, id prolecto iri factum, late longequc variolae depulsae ac sublatae fuerint. Aedificia ergo, hunc in finem exstructa, magna esse et spatiosa , non est ne­cessarium ; jam satis est, decem fere morbo adfectos capere posse. Neque etiam sumtus in illis iisdem exaedificndis effusi erunt, cum perraro ac perpauci aegri tan­tummodo ibi accipiantur , atque infinitus hominum numerus ad sumtus illos sugge­rendos conferant. Qua re satis ponderata , homines aedificia illa multo minoribus esse futura suintibus , quam quos illi nunc fere insumere debent, invenient. In po­sterum sumtus vel ex toto impendi desinent*). *) Anno 1787 variolae Berolini millia et septuaginta septem hominum intereme­runt , ac decem millia circiter iis adfecti jacuerunt. Sumtus ergo, quos funera tantae mortuorum multitudinis exegerant, ad aedificium unum vel duo po­nenda suffecissent, atque, hominibus primum ex variolis aegris segregatis, hic adeo terribilis morbus ab hominibus paene decies mille averti, et millia septuagintaque septem eorum leto eripi potuissent. Evenire forte potest, ut ab initio statim parentes natos suos tali aedificio tradere errore excoecati vereantur ; qui autem cum primum intellexerint, aegrotis ibidem non minus bene quam in aedibus paternis , fortassis vel melius commodiusque consuli et curam haberi providam , ac post factam paucorum hominum sejunctionem multoties centenos quin millenos a variolis tutos muniri , tum legibus Magistratus obtemperare ct iis dicto audientes esse recusabunt *). *) Quod ad apparatus eos , qui in llhodo-Islandia, insula Americae septentriona­lis , attinet, ex qna variolis infecti in insulani aliquam vicinam, nomine Coa- stero-IIarburiain, transvehuntur , de iis D. Benjamin. V a t e r h u s i u s : „metum hujus morbi, inquit, facere, ut populus ingentem ex obsequio iisdem illis prompte libenterque praestando percipiat voluptatem. Homo peregre hic delatus fortassis crediderit, id nequaquam tam religiose expleri posse, quin populus per vim ad hanc rem faciendam adigatur; at id non hic incidit. Nam una et consentiens vox populi et senatus committit, ut exoptato hoc in­stitutum sit eventu , adeo ut potius ritus popularis esse , quam necessitas per leges imposita videatur.'4 Cum igitur homines ii, qui ex variolis pereunt, maximam partem aetate sint puerili alquc ab omni auxilio nudi , neque ullam adhuc ipsi variolas a se avertendi scientiam habeant, nec sibi consulere valeant, necessario tum inde consequens est, ut parentes *) et Magistratus curam studiumque omne in ope iisdem ferenda ponere debeant. *) „Belluae esuriunt et sitiunt atque somno, oinnique commoditate potius se frau­dant, quiniino vitae suae non parcunt, veritae, ne pullos suos (quos tanta munditia semper conspicuos tuentur et conservant) ullo modo negligant male­que iis prospiciant; id quod cum conservatione complurium virorum connenit. Namque per nutritionem ac tutela parentum aut matris nonnisi singula ani­malia conservantur ; a cura autem et custodia sobolis dependet conservatio totius generis ac posteritatis.“ v. H. S. Rei ma rus, uber die Triebe der Thiere §. 74. Ex quibus ergo cunctis quum dilucide appareat, quantum et quam necessarium parentum et Magistratuum , liberos auxilii expertes ab variolis tutos praestandi causa, sit officium, unuinquemlibet hoc morbo conflictantem ab integris validisque illito

Next

/
Thumbnails
Contents