Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

815 Ut abusus ille , quod per Pharmocopolas , praecipue vero Chirurgos juve­nes vix legere, et scribere gnari, a consequenti Institutionis penes Regiam Uni­liberos omnis auxilii inopes inferret, id cavere in neminis alius nisi Magistratus pote­state est situm *). *) Nemo non ex variolis decumbens, qui consvetudine et consortione cum valen­tibus conjunctus vivit, atque alios veneno contaminat, vitam tot hominum periculo exponit maximo ; itaque idem publicam communemque perturbat se­curitatem ; quare penes Magistratum jus est, hominem quemlibet variolis cor­reptum segregandi. Haec autem res ab illo maxime tum effici possit, cum aedificia variolarum morbo laborantibus recipiendis et curandis accommodate exstruantur ; porro cum ab eodem norma quaedam formularum , quibus , qua ratione sibi quisque a contagione variola­rum cavere possit, docetur , publice edicatur *); atque lex sanciatur , unumquem­que variolis inquinatum ab hominibus ceteris adhuc validis segregari et in illa aedi­ficia recipi. *) Per hanc provisionis formulam , quantum fieri potest, est cavendum : utne homines intra definitum aedium illarum ambitum ab hominibus iis qui extra illas variolis corripiuntur , contaminentur ; ac si forte aliquot pauci homines , nulla plane eorundem cautionis regularum per negligentiain habita , fuerint infecti, ii tum, de quo jure querantur, non habent, si Magistratus ipsos securitatis universae causa , a communitate societateque valentium sejunctos in aedes illas variolarum causa jam antea exstructas induci jusserit. Etiam Magistratus potissimum foret, curationi ac custodiae eorum , qui in ejus­modi aedificium recepti essent, quam studiosissime consulere et maximopere videre, ut ne ullum quicquam virus ex illis aegrotis latius disseminaretur , atque in integros validosque deflueret. Nemo autem hic mihi objiciat, etiam ex variolis aegros in ipsorum aedibus ab omni consortione et convictu ceterorum adhuc validorum sepa­ratos manere , atque hoc pacto itidem propagatio veneni prohiberi posse ; huic equi­dem statim respondeo , executionem hujusce rei plurimis in casibus fieri nullo pror­sus modo posse , atque centies majoribus obstructam esse difficultatibus, quam sejunctionem aegrotorum in aedificia hunc in finem seorsum exstructa , in quibus or­dini , munditiae ac praecautioni exquisitissime locus est"). *) Huc quoque aceedit, quod Magistratus nullam plane fidem hominibus iis ha­bere queat, qui in se ipsos incauti fuerint, hos cautionem erga alios esse adhibituros. Jam quoque satis exemplorum in promptu est, Magistratus bene de salute hu­mana fuisse meritos, hom’nes pestilentia infectos et lepra inquinatos, posteriores potissimum in aedificia propria , quae nosocomia *) appellantur, ab integris segregari jubendo ; quo factum est, ut pestilentia et elephantiasis penitus exstirparetur. *) Saec. XIII. in Europa undevigesies mille , anno milesimo ducentesimo decimo quinto in Gallia sola supra bis mille nosocomia pro hominibus leprosis ex­structa exstiterunt. Etiam ex vetustissimis jam temporibus leges de sejunctione morbo contagioso laborantium memoriae proditas legimus. In Levit, c. 13. v. 46 est: quamdiu macula leprae tn eo cernitur, pollutus esto, sejunctim ab ceteris habitato, srdem suam extra castra figens. Porro etiam reperiuntur exempla, homines variolis deformes jam a societate valentium, contagionis arcendae causa , fuisse sejunctos. In universa An­glia nova *), in America septemtrionali sita , atque decies centies mille homines complectens , variolis adfectos in ejusmodi aedes accipiuntur*"). *) Angliáé novae quatuor insequentes liberae respublicae sunt: Neuhampshire; Massachusets-Bay ; Rhode-Island ; et Connecticut. **) Etiam eadem consvetudo in Insula S. Domingo, teste Fossio, Medico , tenet.) Ex quibus itaque omnibus bene institutis id consecutum est, ut in Nova-Anglia universa nullum variolarum luis earumque devastationis cladisque vestigium reperia- tur ; homines nonnisi singuli ac perpauci ex intervallo per venenum alienum infi­ciuntur ; qui autem cum sine ulla mora a ceteris amoveantur , nunquam in ista terra ingenti ullae exoriuntur contagiones ; atque paucitas sane hominum ibidem exstat, qui variolis fuere adfecti *). *) B. VaterhuSius et D. Ramsaius , Medici Americani id testantur. Cum ergo in exstructione ejusmodi aedificiorum eo potissimum spectetur, ut sta-

Next

/
Thumbnails
Contents