Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
812 cantiae praevie sua Jurisdictione huic Proto-Medicatus Officio remonstrare: quarum qualitatum individuum desideretur? quae beneficia, quod salarium, ac quid titulo itineralium expensarum praestolandum habeat? Etiam hic memorare non alienum duco , insitionem variolarum in eo loco , quo nullae adhuc exstant, nequaquam esse suscipiendam ; nam vel insititii , nisi ab integris segregati fuerint, inquinare suis variolis singulos possunt ; unde facile deinceps per totum locum contagio evagatur, atque causa quasi secundaria multorum hominum interitus censetur. Nec minus quoque contra jus et fas est, variolas inseri, quo in loco jam illae debachantur ; insititius enim singulos etiam homines inficere adeoque fortuita hujusce mortis causa fieri potest; insitio itaque necessario esset in aedificiis hunc in linem exstructis , in quibus nihil periculi ob alios contactu inquinandos metueretur, instituenda. Id quod fieri, humanitas postulat. Quisquis autem secus agit, is profecto societati et communitati humanae injuriam facit. Omnino autem insitioni praecautio et exstirpatio variolarum multo esset anteferenda. N. In nonnullis Franco-Galliac el Hollandiáé oppidis insitio variolarum , ulne liic morbus contagiosus latius divulgetur, a magistratu graviter fuit vetita. Cap. XXV. De morbillis. Mirbilli etiam recte morbis mali generis sunt adnumerandi, cum non exiguus hominum numerus ex iisdem moriatur; saepeque evenit , ut, morbillis jam sanatis , homines ex iis, quae inde male consequuntur, intereant. Qui itaque homo morbillis, pectus vehementer invadentibus , addictus jacet, is quidem calidius , quam variolis correptus , servato tamen quodam caloris gradu, est habendus ; aeris idem puritatem semper spiritu ducat necesse est; interdum nonnihil Theae calidae ex floribus sambuci coctae potui dandum diligenterque est videndum , utne aer frigidus vel perflatus venti ad aegrotum pertingat. Morbillis itaque defunctus per aliquot adhuc hebdomades sibi ab aere libero , quod alioqui inde facillime tabes aut hydropia adhuc cum morte exoriri queat, caveat, tepideque se habeat et amiculo se convestiat calido oportet. *) Signa morbillorum praenuncia in eo cernuntur, ut infans aestu frigoreque variante , nausea, cibi cupiditatis defectu , lassitudine , tussi, gravedine , capitis dolore et oculorum cum rubedine ac lacrimis tentetur. Qui eventus ubi, horis 12, 16, 20 interjectis, ingravescunt, tum aegrotus, necessitate exigente, lecto committi, et tutus ab aeris adflatu praestari debet, Bucholz. R. Anz. 150. 1795. Int. N. Hac etiam cautione in iis , qui febre miliari et scarlatina aegri fuere, opus est. Nam cum in hisce quoque morbis, sicut in morbillis, saepe tota culis summa solvatur; inde evenire quam facillime refrigeratio potest; in qua deinceps causa hydropisis (aquae inter culem) phthisis, aliorumque pestiferorum quin saepe mortiferorum morborum est quaerenda. Cap. XXVI. De variolis ac morbillis et avertendis et penitus exstinguendis. Nemo homo ad hanc nostram aetatem, dum parvulus est, variolis non tentatur ; id quod sane morbo isto laborantibus permultum aerumnae et miseriae adfert. Nam plurimi eorundem per duodecim ad viginti dies dolores , angores cruciatusque perpetiuntur vehementissimos ; non paucis ex variolis sanitatis imbecillitas, caecitas, surditas, tabes ac claudicatio accidit, atque ex denis hominibus fere unus, interdum duo sub doloribus acerbissimis absumuntur *). *) In contagione variolarum nonnulla moriuntur septenus, senus, quinus, qua- ternus ; quin exempla docent , vel ternum . etiam binum fuisse mortuum. Haine , quae urb^ circiter viginti millia incolarum complectitur, anno 1791, ex duobus mille et centum quinquaginta uno hominibus variolis correptis quadringenti et triginta mortui sunt, hocque pacto quinum semper sors contigit; ducenti et octoginta ex iisdem in sanitatis inbecillitatem inciderunt , atque septem lumina oculorum amiserunt. In xenodochio quodam Londinensi, quamquam omne auxilium fuerat latum , ex hominibus sex mille , quadringentis et quinquaginta sex, quos variolae male habuere, ab anno 1746, usque ad annum 1763, mille et sexcenti quadraginta tres , hocque modo semper quaternus, ex variolis mortui sunt. Lutetiae Parisiorum anno 1723, a mense Junio ad Novembrem illae caedem tredecini millium, trecentorum ac quinquaginta fecerunt; anno 1786 Berolini exstincti homines 1,077 fuere; in terris Ducatus Mccklenburgico-Sverini anno 1791, bis mille, sexcenti nonaginta quinque leto