Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
813 Respectu Salis mirabilis eae occasione Apothecarum visitationis faciendae erunt dispositiones, ut hungaricus prae caeteris procuretur, ejusque semiuncia a 4 xr. loco alterius hucusque a 16 xr. venditi distrahatur, idque dati fuere ; Anistelodami anno 1784, mortem obiere 3,000 : Romae amplius quinque millia ; in Silesia superiore per tres anuos quinque millia , quingenti octoginta quatuor de vita migrarunt ; in Svecia ab anno 1749, usque ad finem anni 1759, per undecim annos 95,101, inter quos etiam homiues morbillis interemti , fuere rebus humanis erepti; Londini ab anno 1650 _1750 per cent um annorum spatium 152,461, homines ex variolis periere. — Torro Londini quoque ab anno 1728—1759, per triginta annos mortui omnino sunt 734,836, ex quibus 58,893, variolis necati e vita abierunt; duodenus ergo homo semper ex variolis decesserat Etiam ad nostrum diem homo adhuc duodenus ex variolis moritur. In Germania igitur , ratione annorum promiscue alius cum alio subducta , inveneris , septuagies mille homines quotannis ex variolis vitam linire *). *) Variolae quotannis interimunt in Portugália Ilispaniaque 35,000 (triginta quinque millia hominum); in Gallo-Francia 62,500 (sexaginta duo millia et quingentos) ; in Italia 45,000; in Britannia magna et Hibernia 30,000; in Belgio foederato 6,250; in Helvetia 5,000; in Bohemia et Moravia 8,750; in Ungarin 22,500; in Danin et Norvégia 5,000; in Suecia 7,000; in Russia 75,000 ; et in universa Europa singulis annis homines 400,000, per variolas , dum lentos ac atrocissimos cruciatus perpetiuntur, animam efflant. Ex quibus itaque omnibus satis liquidum esse arbitror, variolas profecto in maxima et terribilissima humani generis mala referendas , atque revera pestem liberorum ab omni ope nudorum esse habendam. Quare variolarum exstirpatio aut certe propulsatio si omnino fieri queat, tum homines omni cogitatione et cura ad illas plane prohibendas aut radicitus tollendas ferri oportet, cum nulla inveniri caussa possit, cur haec variolarum excisio, pestiferae illius liberorum auxilii expertium caedis, siquidem esse queat, differatur. Variolae enim nullus sunt morbus , qui per necessitatem adesse debeat, cum nec ullum earum vestigium ante mille annos et ducentos in Europa universa exstiterit; nec minus tamen homines illis temporibus validi et firmi fuere : unde etiam patet, variolas nequaquam humanae naturae esse. N. Variolarum virus prope fidem est in Africa ortum duxisse , in qua etiam pestilentia primum exorta sedem quasi fixit, ante mille circiter et quadringentos annos , atque per contagionem ab homine ad hominem transiisse , paullatim vero per lotum terrarum orbem , quam sevissime per valde remotas terras evagatum fuisse. Anno 1518 illud virus primum in Indiam occidentalem, et annis aliquot post per nescio quem itineris comitem Pamphilii Piarva lii in meridionalem ; saeculo superiore in Indiam orientale m et Am er i c am septe mtrionalem; anno 17u2 in Canada m, et 1733 ex Dania in Grönlandiam; et ante haud mullos annos per Anglos in Holi a n d i a m n o v a m , in Australia , quinta nunc illa totius orbis parte sitam, invectum fuit. Ante istud igitur tempus innumerabiles illarum terrarum et orbis partium populi nullam variolarum notitiam habebant, atque sine his, valetudinis prosperitate utebantur. Variolas autem si quisquam forte corpori expurgando atque valetudini firmandae servire posse opinetur , is plane errat; infantes enim , qui inGrmo sunt et aegroto corpore , variolis saepe melius faciliusque defunguntur , quam qui valenti sunt et incolumi ; atque rationi prorsus repugnat, morbum aliquem fortuitum , quo homines paene duodeni semper tolluntur, ac tot parvuli infirmi, caeci, surdi, tabidi, clau- dique evadunt, ad valetndinem bonam tuendam conferre posse. Variolae hominem nonnisi per contactum invadunt. Ut enim corpus humanum natura ad pestileHtiam , scabiem , elephantiasin et psoram recipiendam compositum est, sic etiam idem ad variolas ; at in ista eadem facultate illud variolis revera tum adficitur, cum a veneno ita contingitur , ut istud illi penitus insideat *). *) Aedificia nostra ea materia, quae facile ignem concipit, exstructa exstant; at ista eadem nonnisi tum concipit, cum a corpore ardente aliquo ita tangitur, ut istud illam incendat. Atqui aedes vero nostras ab incendii periculo tutas efficere nitimur; quid nunc nos impediat, quominus nostram nos quoque vitam a variolis tutam praestemus !) Hominem autem a veneno variolarum ila contingi , ut inficiatur , non magis ne-