Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

istliie in loco Regiae Universitatis nullo non tempore complura apta, ac bene- merita Individua inveniantur, velit praett. Dom. Vestra consulta pro casu va­omne commercium et negotiatio publica prorsus fuit sublata ; homines decem et septem mille inde effugere ; per quatuor mensium spatium qualuor millia et quadraginta duo hominum ex hoc morbo pestifero mortui sunt. Nunc Philadel­phiae consilium est captum, aedificium ejusmodi aegrotis a validis sejun­gendis accommodatum seorsum exstruendi. (Deus illud fortunet consilium.) Quod ad scabiem attinet, haec quoque recte in morbis contagiosis ac tetris est ducenda, cum facile inquinet ac inficiat, quamprimum homines scabie polluti aut ipsi aut eorum vestitus tangantur. Unde sequitur , ut nulla plane cum hisce sit cui­quam consuetudo et usus, eorumque consortio prorsus tollatur oporteat. N. Infantibus, scabie vel porrigine foedatis , in scholas itare non liceat, utne alii quoque infantes inde contaminentur. Ad scabiem ergo sanandam cum plurimis in casibus opus sit ungventis , cognitu esse necessarium duco , illa esse a Medico quoquam praescripta debere , magnamque in iisdem adbibendis prúdentiam esse necessariam. N. Ungventa ea , quae a Circulatoribus ad scabiem aul porriginem subito depel­lendam emuntur , perquam sunt periculosa. Cap. XXIV. De v a r i o 1 i s. Variolae quidem satis magna copia oxortae non parum periculi minitantur. Quae autem si rarae cernuntur minus etiam in iis periculi subesi ; in permultis praesertim cum confluxerint, non parum periculi est inde metuendum. Quare commodum est, paucas conspici variolas. Scire autem oportet , periculum non eo tempore , quo illae exoriri incipiunt, sed deinuin sub finem , quo in pus abeunt et siccescunt, atque cum pus in corpus defertur ac febris , ex suppuratione deinceps orta , istud invadit, imminere. _ Infans itaque cum variolis adfici creditur, nequaquam eae sudationi­bu s, vino, spiritu per destillationem ex frumento expresso, cubiculis calefactis, aut culcitris plumeis corpore sunt expellendae. Quod qui facit, valde imprudenter agit, cum hoc pacto copia earundein et periculum augeatur. Optimum ergo est, vi­res naturae et efficacitatem nullo plane modo turbare sed potius illi quiete et patien­ter obtempe rare, in febre ea, quae eruptionem variolarum praecedit, ac per bi­duum, triduum , quin imo quatriduum manet, aeger frigide in aeris puritate est ha­bendus; aqua ei gelida bibenda; parumque cibi per hosce dies quibus febris tenet, sumendum. Ergo variolae si per febrem ipsae paullatim eruperunt, potissimum est, aegrum per omne morbi spatium usque ad illud tempus , quo istae siccescunt, spiritum ore recentem , integrum et siccum trahere ; potionem aquae frigidae sumere ; atque in cibo potuque ordini, temperantiae ac frigori inservire , a carne, pisce et cibis iis, qui calorem corpori inferunt, qui aromatibus sunt conditi, et qui denique ad con­coquendum sunt difficiles , abstinere. Potione autem ea , qua corpus incalescit, ex variolis aeger nullo prorsus modo uti debet. Nec minus quoque sanitati est alienum, dum febris est, ante variolarum eruptionem ac per totum morbi tempus interdiu in lecto cubare ; multo praestat, die , si quidem fieri potest, extra illum se continere ; noctuque nullo in lecto nimis calido et vapores emittente jacere , tori plumei inde morbo isto conflictantibus admodum magnae sunt perniciei. Cum palpebrae suppu­ratione conglutinatae tenentur , nulla tunc vis easdem diducendi adhiberi . neque ullae res ardentes et aromata iis imponi aut inflari debent, quod alias inde caecitas facile gigni possit; sed potius illae conclusae maneant; quae si deinceps perse paullatim ipsae aperiuntur, cubiculum non sit lucidum sed obscurum oportet; id quod posterius etiam tum est observandum , cum palpebrae adhuc sunt conclusae ; eodem tempore est magnopere enitendum , ut aura semper in diaeta sit recens , tenuis ac frigida. Vid. Zerrenn. Volksbuch. T. I. pag. 325—355. Nihilominus magna hominum pars ex variolis moriuntur ; et si res summatim spectatur , ex denis aegrotis , qui variolis usitatis vel fortuitis laborant, semper unus e vita migrat. Cum homines in errore opinionis ac vanitate adhuc versarentur, vario­las esso malum aliquod necessarium ac inevitabile , tunc solertia humana et ars ope scienter institutae variolarum insitionis hunc morbum minus periculosum efficere stu­duit. Nam ex centenis aegrotis saepe non nisi unus morte absumitur*). ') De insitione s. inoculatione variolarum infantes doceri ex libello: de Rochov. Kinderfr. T. 2. §. 43, possunt.

Next

/
Thumbnails
Contents