Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

810 Siquidem enascentium apud complures Regni Jurisdictiones vacantiarum occasione defectus aptorum Sanitatis Individuorum compertus habetur, cumque quiete. XV. De somno. XVI. De domiciliis hominum. XVII. De excalefactionibus et refrigerationibus corporis. XVIII. De conservatione singularum corporis humani par­tium. XIX. De pulchritudine et perfectione corporis humani. II. De morbis. XX. De morbis, Medicis et medicamentis. XXI. De ratione in morbis et febribus se praebendi. XXII. De morbis epidemicis et peculiaribus. XXIII. De morbis contagiosis. XXIV. De variolis. XXV. De morbillis. XXVI. De exstirpa­tione variolarum et morbillorum. XXVII. De dysenteria. XXVIII. De ratione post morbum se gerendi. XXIX. De institutis morborum causa suscipiendis. De perfectione sanitatis. De dentibus hominis. Ordo ac periodi vitae humanae. Cap. XXIII. De morbis contagiosis. Ex morbis igitur, qui maxime contagiosi sunt, febres putridae, petechiales, dysenteriae , febris miliaris et scarlatina, variolae , morbilli, ac fere ii quoque mor­bi, qui in vulgus latissime disseminati ex loco alio in alium serpunt nominandi sunt. Etiam pestilentia , ex omnibus ceteris pessima , contactu facillime in homines alios vulgatur , id quod tum potissimum evenit, cum morbo tali laborans , aut eae res , quae istius sunt, continguntur; nec minus quoque impuris, putridis et contagiosis particulis, quae quidem minime in aere libero, at vero in eo , qui in valetudinario conclusus continetur , causa contagionis est ndsignandn *). *) Sic morbos , quibus milites Gallo-Frnnci ad Rhenum impliciti fuere , admodum contagiosos ac malignos esse oportuit , quod tres homines, qui nonnisi in fornace valetudinarii cnjusquam statuendo fuere occupati, illico etiam conta­gione adfecti vitam posuerunt, ex Ephemerid Francofnrtens. polit. Nr. 23. anno 1795. Int. Itaque in rem equidem esse duco , quid maxime in morbis contagiosis sit obser­vandum, brevibus hic complecti Primum omnium aeri cum in conclavi tum in aedi­bus aegroti semper puro et recenti locus esse debit; semper fenestra altera pateat; saepe januae cum fenestris simul aperiantur ; atque maxima cura et studio aeris in­tegritatis siccitatisque ratio habeatur necesse est. Porro circa aegrotorum , in lectis , in conclavi et in se ipso maxima munditia studiosissime est servanda; neque calore illud ullo vehementi est complendum. Ut etiam omnis quisquis sit, se a contagione tutum praestet, scire oportet, se nunquam circa aegrotum, nisi antea quid cibi sum- serit , jejunum versari debere; neque in valetudinario quicquam comedere; cau­tione ibidem ei maxima opus esse ; bono animo ac sine ullo metu aegri curam agere atque fideliter huic consulere oportere. Quicunque autem homines negotium aegri curandi custodiendique sustinent, horum potissimum est, ut ne per ipsos contagiosus morbus vel lues latius divulgetur, se domi continere, consvetudinem cum aliis homi­nibus , nequaquam necessariam , fugere; non frequentare templa et scholas*); id quoque officium liberi et domestici hominis alicujus morbo adfecti expleant ne­cesse est. *) In scholis saepe per liberos Iit , ut n orbi contagiosi latius per totum locum disseminentur. Porro nemini quoque homini, eveeptis iis, qui aegroto adsidenl curae custo­diaeque causa , ad hunc aditus pateat ; ac, quicunque invisendi studio adveniunt, ii cuncti prolinUs sunt, omni remota indulgentia, arcendi. Nam conservatio sui ipsius et officium , quod homo homini debet , postulant , ut nemo praeter summam necessi­tatem tali morbo decumben'em invisere debeat; qui etiamsi vel amore et amicitia inductus vitam ipse suam perii litari non dnbitarit, nequaquam tamen penes ipsum jus est, committere , ut vel vita ceterorum hominum, quos itidem contactu deinceps contaminare queat, periculo exponatur. a) Ex morbo aliquis si contagioso fuerit mortuus , videi dum est, ne hujus cor­pus ullo modo spectandum collocetur , sed potius ut silentio sine ullo multo comitatu e fTeratur. b) Ut ne morbi graves et acuti latius evagando plures invadant, ab initio statim eo spectandum est, ut homines primum istiusmodi morbo tentati a valentibus et in­tegris segregati in aedificia proprie hunc in finem exstructa transferantur. N. In mense Julio anno 1793 ex India occidentali per fugitivos febris aliqua maligni generis contagiosa (gelbe Fieber) Philadelphiam urbem invecta fuit; quae res deinceps fecit ut in ista urbe, quae circiter ad quinquaginta millia incolarum continet, calamitas ac miseria deploralissima exoriretur; nam

Next

/
Thumbnails
Contents