Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
809 plura tam Chirurgica, quam Artis Veterinariae Inslrumenta ante 10 aut 12 annos per Regni Jurisdictiones comparata , aut reparatione egere , aut jam in horum locum nova substituenda esse, ex eo specificationem Instrumentorum no- vitus ad majorem perfectionem deductorum, in qua illa etiam pro Lytotomia deservientia separatim specificata reperiuntur, accludo; curavi etiam pretia / exponere, quae pro modernis rerum, ac temporum circumstantiis, ac ex defectu quoque artificum haud exaggerate, ac sine diminutione subsistunt; praett. Dom. Vestra itaque in districtualium Chirurgorum cointelligentia praeexistentia Instrumenta pervestiget, ac necessariorum nefors, etiamsi eadem tantum miscellanea, aut reparatione egentia forent, specificationem incl. Jurisdictioni scripto exhibeat, per eandem ad Excelsum Consilium Locumtenentiale Regium, ocyoris dein parationis curam in me assumo; suapte intelligitur tanto melius futurum, si incl. Jurisdictio pretii deponendi assignationem una fidelia miserit, ad quod Clarissima Dom. Vestra sua quoque ex parte efficaciter cöoperetur. Notitiae non minus dare possum diversae speciei syringas a Medica Facultate approbatas apud hujatem Budensem quemdam Torneatorem Wagner dictum, et majores quidem ab uno aureo, minores a duobus fiorenis reperiri, quarum, si Chirurgis quae necessariae fuerint, penes reliqua Instrumenta separatim adnotetur. Factam jam per Clarissimum Dominum Medicinae Doctorem Knie noviorum , eorumque praestantium Medico-Chirurgicorum Operum fine praenumera- tionis publicationem ipse quoque ego magis commendandum censui, cum Sanitatis Individua hac ratione intra aliquot annos selectam , et bonam Medico-Chirurgicorum Operum collectionem haud sumptuosam sibi procurare possint, qua cum multi Chirurgi ac Pharmacopolae hinc inde careant, requiro Clarissimam Dom. Vestram, ut praesertim Chirurgos ad procurandos sibi idmodi libros, eorumque diligentem relectionem efficaciter adstringat, quatenus miser contribuens desideratum ex viris his emolumentum participare queat. Sunt porro apud hu atem Bibliopolam Dicpold plura centena Doctoris Fausti: Politiae Sanitatis Catechism i exemplaria * *) singulum a 20 xris venalia, si quipiam Chirurgorum, aut Oeconomorum horum usum facere cupiunt, semet ad dictum Bibliopolam D iepold Budae in Praesidio habitantem convertat; ad haec Pragac apud Bibliopolam Calve, vel Viennae apud ejusdem Commissionatum Bibliopolam W a p p 1 e r: Collectio cunctorum recentissimorum Sanitatis Normalium, cum juribus, ac Politia Medica pro cunctis Sanitatis Individuis ad rite obeundum munus suum summe necessaria in C> Thomis pro II fluis 30 xr. compacta prostat. / Hic — omissa. — *) A) Opusculi hujus Titulum, nec non Indicem atque imprimis, praeter cetera utilissima pertractata themata hic — tantummodo illa: de morbis contagiosis, de variolis (earumque insitione) et morbillis inserere consentaneum fore , putavi. — Author. — „Libellus, Sanitatis tuendae elementa complectens, in usum Scholarum ac disciplinae domesticae compositus a D. Bernard. Christoph. Fa ustio, Comiti Schaumburg. Lippiensi a Consiliis Aulicis et Archiatro ; plurium Societat. Litter, et Oeconomie. memb. honorario. Nunc in latinum sermonem conversus, ex edit, quarta german. Cum tabui, quatuor ligno incisis. — Lipsiae. Impensis P. Gotth. Kummer. MDCCLXXXXVI.“ Argumentum. I. D e S a n i t a t e. 1. De sanitate, ejus pretio et officio eam conservandi. 2. De vitae perpetuitate, et sanitatis signis. III. De natura corporis humani. IV. De custodia et cura parvulorum. V. De educatione infantum corporea. VI. De vestitu liberorum. VII. De acre. VIII. De munditia, lavatione et balneo. IX. De alimentis. X. De potionibus. XI. De vino. XII. De vino adusto. XIII. De Tabaco. XIV. De motione et