Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

808 annum a festo quippe S. Michaelis 1798, usque idem festum 1799 locum habeat, et cum fine singuli anni contractualis, cointelligenter cum contrahentibus novi- ter iniri possit, habito tamen pretio carnis Klagenfurti currente pro cynosura. c) Pecora non alibi, quam in neo erigendo boum decussorio decu­tienda nec in alio, quam neo aedificando macello, emacillanda erunt, an vero usus decussorii et macelli contrahentibus gratuito, aut erga aliquem, et qualem censum, relinquendus sit? occasione licitationis definietur. d) Similiter occasione licitationis determinabitur: an carnes sine addita­mento sic dictae Znwach vendendae, intestinorum distractio juxta methodum Graecii observari solitam instituenda, vel aliis concedenda sit, quali pretio cru­dum sebum, smigmatoribus, et per hos quali pretio omnis generis candelae publico distrahendae veniant. • In casum vero, quo nulli intuitu hujus arendae semet insinuarent, aut illo­rum conditiones publico damnosae, adeoque minus acceptabiles essent, quae­stionata venditio carnium sub inspectione Politiae cuique libera ma­nebit, et determinatio pretii pure arbitrio concurrentium relinquetur. Datum Budae ut s. 1416. ÜSuíilaíores membrorum propriorum line evitandae militiae. Conci. Cons. M 14750 et 17513. die 14. Ang. 1798. Ex incidenti enatarum complurium occasione ultimae tyronum statu­tionis mutilationum, Majestas Sua SSma intuitu reorum hujus criminis interea etiam, quoad affuturis Regni Comitiis legetenus quid hanc in rem stabi­litum exstiterit, eam clementer praescribere dignata est Cynosuram, ut ad unum­quemque a similibus ausibus deterrendum, talismodi rnutilatores, qui non ob­stante muti latione ad militiam regularem adhuc apti adinventi fuerint, ad hanc recipiantur; tales vero, qui ob notabiliorem mutilationem ad illam ido­nei haud sunt, pro servitiis Rei annonariae aut tormentariae applicandi, Statui militari pariter resignentur. Quo igitur tali ratione singulo, qui nefors causa effugiendae militiae se­met mutilare intenderet, jam in antecessum constet, se per ejusmodi nefarium ausum non tantum servitia militaria effugere haud posse, ast eo ipso uni vel alteri militiae generi infallibiliter adseribendum fore; hic Magistratus N or ma­ti vum hoc pro futura in enascituris casibus directione deserviturum, insui gremio circulariter publicari faciet; in casum autem subsecuturae dehinc muti- lationis , suam de circumstantiis facti Relationem horsum semper subndttere no­verit, quo circa recipiendum ad servitia militaria mutilatorem ejusmodi, con­grua via supremae Armorum Praefecturae disponi possint. Datum Budae ut s. 1447. Saniiaria plurima: Insiruincnta chirurgica; opera me- dico-chirurgica; Politiae Sanitatis Catechismus; colle­ctio Mormalium in Ete Sanitatis; 'Wacantiae stationum Sa- nifariarum; Sal mirabilis hungaricus ; tyrones Pharina- ciae ac Chirurgiae; Institutum pensionale pro Individuis Sanitariis; Collectio naturae productorum; Stationum pharmaceuticarum duszuyales; Schema individuorum medicinalium. Circulare Protomedici sine JV° die 19. Septbr. 1798. Ex compluribus horsum submissis Sanitatis Relationibus intelligere, com-

Next

/
Thumbnails
Contents